Neo-Confessarius
p. 18
CAPUT VI.
Quae satisfactio poenitentibus imponenda.
Poenitentia aliqua iniungenda est — cum qua proportione et cuius generis opera. — Poenitentia non conveniens. — Causae minuendae poenitentiae; facultas mutandae.
14. Certum est confessarium teneri sub culpa peccatis proportionatam poenitenti absolvendo aliquam satisfactionem imponere, quia ad illum ut iudicem pertinet procurare satisfactionem parti laesae. Ut minister autem sacramenti debet eius integritati consulere. De hac obligatione Trid. sess. XIV, cap. 8 loquens ait: «Debent autem sacerdotes Domini, quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum et poenitentium facultate salutares et convenientes satisfactiones iniungere, ne forte, si peccatis coniveant et indulgentius cum poenitentibus agant, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis iniungendo, alienorum peccatorum participes efficiantur: habeant autem prae oculis, ut satisfactio, quam imponunt, non sit tantum ad novae vitae custodiam ac infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum peccatorum vindictam.» Hactenus Tridentinum . At difficultas superest, quae sit huic illive poenitenti, his illisve peccatis proportionata. Pro qua minuenda ad quaestionem propositam
15. Resp. I. Confessarius impositurus satisfactionem attendat 1) ad qualitatem peccatorum, non ut iis aequalem, sed ut proportionatam, convenientem, non nimis levem iniungat; 2) ad conditionem, facultates, vires poenitentis, ne nimis gravem, et facile omittendam ideoque inconvenientem imponat; 3) ad qualitatem operis, ut satisfactio sit vindicativa simul et correctiva vitae prioris et praeservativa a relapsu. Confessarius enim ut iudex debet punire delicta, ut medicus vero mederi infirmo et a relapsu, quantum in ipso est, eum prohibere. Optime in hac parte fungetur officio suo, si in-
Similiter can. 887.