Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 319

suo exemplo, qui in cruce moriturus primam curam habuit, ut peteret a Patre veniam peccatoribus; nulli periculo obiciendam esse animam, quam habet unicam: Nulla satis magna securitas, ubi periclitatur aeternitas.

6. Si aeger petat moram, v. gr. horae, ut se praeparet, concedenda illi est, nisi obstet periculum. Cavendum tamen, ne diu differatur, praesertim in febribus malignis, ne delirio postea praeoccupatus confessionem non possit amplius peragere. Si de die in diem velit differre, urgendus est suaviter, proposito Dei invitantis amore et desiderio, ut obsequatur, gaudio Christi, quod habet de ovicula vel una ad se redeunte, gaudio Angelorum super uno peccatore poenitentiam agente etc. Si his nihil flectitur, inquiratur causa, cur nolit animae suae consulere; causam auditam studeat sacerdos amovere; submittatur amicus, qui aegrotum inducat ad confessionem; quando morbus est periculosior, moneat confessarius, si forte alii non audeant, serio de periculo, ut disponat domui suae. Si nondum cedat aegrotus, cum discretione adhibenda sunt, quae dixi a n. 206 de indurato et volente differre poenitentiam; si autem paratum se ostendat, disponatur secundum modo dicenda.

QUAESTIO II.

Quomodo infirmus volens confiteri disponendus sit.

210. Resp. 1. Confessarius iuvet infirmum, praesertim si hic rudis sit, in eliciendis actibus fidei, spei, caritatis, contritionis etc. Saepe enim motiva nesciunt, aut morbus impedit, quominus possint eos elicere. Quodsi infirmus debilior sit, proponenda sunt illi credenda et speranda per breves quaestiunculas, quibus attendat et subinde uno alterove verbo respondeat, v. gr. pro actu fidei:

Carissime etc. Nonne credis, quae credit et credenda proponit sancta mater Ecclesia, quae teste Apostolo columna et firmamentum est veritatis, cui Christus perpetuam promisit