Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 320

Spiritus Sancti assistentiam? Resp.: Credo. — Credis igitur, Deum esse unum in natura et trinum in personis, remuneratorem bonorum et vindicem malorum? Et hoc ideo credis, quia Deus dixit, qui nec falli nec fallere potest? Resp.: Credo firmissime. — Nonne etiam credis, Deum nos creasse et nos conservare, ut ei serviamus et tandem salvi fiamus; postquam perieramus, Filium Dei, pro nobis incarnatum, morte et sanguine suo nos redemisse, gratiam nobis meruisse, qua possumus et sine qua non possumus salvari; eum sacramenta instituisse, per quae gratiam accipimus et sanctificamur? Et hoc credis, quia Deus ista revelavit? Credo. — Nonne etiam credis, Deum paratum esse, poenitentibus remittere peccata et iustificatis dare vitam aeternam? eum esse omnipotentem, iustum, fidelem, misericordem, summe bonum, omni amore et cultu dignissimum; eum peccata odisse super omne malum atque iuste graviterque illa punire? atque hoc iterum credis, quia Deus ita revelavit omniscius et verax? Credo; in hac et pro hac fide mori sum paratus.

Pro actu spei. Nonne speras per infinitam Dei misericordiam et per merita Christi veniam peccatorum, necessaria auxilia gratiae et vitam aeternam, quia Deus infinite potens, benignus, misericors et fidelis promisit ista inquirentibus se? Resp.: Spero. In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum.

Pro actu caritatis et contritionis. Numquid nosti, quanta tibi praestiterit Deus? Creavit et conservavit te, ut eo in aeternum fruereris; dedit tibi Filium suum redemptorem, magistrum, cibum animae tuae in terra et advocatum in coelis; Mariam, Filii sui matrem, dedit tibi patronam, praeterea Angelum tui custodem. Quam liberalis et benignus fuit in te Deus! Est ipse sibi sufficientissimus, in se ipsa bonitas, ipsa misericordia, ipsa clementia, summa maiestas, omne bonum. Num igitur non omni 'amore est dignissimus? Nonne ergo gaudes et gratularis ipsi de omni bono suo?