Neo-Confessarius
p. 321
Nonne ipsum praefers omnibus, quae cogitari possunt, ipsi optas omnem gloriam, te offers ad ipsi benedicendum, ad amandum eum et laudandum hic et in aeternum, eumque diligis ex toto corde, ex tota anima, quia dignus est omni cultu et amore? Resp.: Amo et amabo eum in aeternum. Utinam illum eo amore, quo amant ipsum omnes Sancti in coelis, amare possem!
Nonne ex corde doles, quod Deum, tam in te benignum, tam in se amabilem, tam dignum omni honore, umquam peccatis tuis offenderis? Nonne doles, quod feceris, quae tantae bonitati displicent, quae, etsi nec praemium exspectandum nec poena timenda esset, omnium cordibus est amanda? Resp.: Ex toto corde doleo. — Dic igitur: «Deus, propitius esto mihi peccatori! Pater, peccavi in coelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus; ne proicias me a facie tua!» Statuamus igitur, deinceps, quoad Deus vitam dederit, amore eius omnia peccata vitare, occasiones peccandi fugere et praestare omnia, quae, re prudenter considerata, ad salutem necessaria iudicaverimus! Resp.: Statuo per Dei gratiam. Dixi, nunc coepi. Statui custodire iustificationes tuas, Domine. Confirma hoc, Deus, quod operatus es in me.
2. Si terreatur forte multitudine peccatorum, excitetur Dei clementia erga peccatores, v. gr. erga Magdalenam, latronem in cruce, Petrum, cui primo inter Apostolos post resurrectionem apparuit, erga Thomam, cui pertinaciter incredulo obtulit latus et manus. Item erigatur verbis Dei dicentis: «Nolo mortem impii, sed ut convertatur . . . et vivat» (Ez 33, 11). «Miserationes Domini super omnia opera eius» (Ps 144, 9). Ipse pater optimus est, etsi nos simus filii prodigi. Etsi tu commiseris, unde damnare te potest, ipse tamen non amisit, unde salvare te potest.
3. Si infirmus sit rudis minusque apprehendat motiva dilectionis Dei, inducendus est primum ad dolorem minus perfectum, seu attritionem, secundum dicta.