Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 322

QUAESTIO III.

Quae sint praestanda confessario in confessione infirmi vel moribundi.

Infirmi animus est erigendus; ipse iuvandus in examine conscientiae, in excitando dolore cum proposito, urgendus ad exsequendas obligationes restituendae rei alienae, occasionis peccati removendae etc. — Satisfactio qualis imponenda. — Absolutio a peccatis vel censuris reservatis. — Benedictio Apostolica.

211. Resp. Infirmum rite dispositum 1. animet ad confessionem sinceram in conspectu Dei faciendam, cui omne cor patet et omnis voluntas loquitur et quem nullum latet secretum; qui tantum exspectat, ut serio poenitenti et sincere confitenti occurrat, eumque stola gratiae vestiat et in filium recipiat.

2. Impertita benedictione interroget infirmum, a quo tempore ultimum confessus sit; nihilne voluntarie omiserit, poenitentiam impleverit. Si reperiantur priores confessiones invalidae, procedendum secundum dicta n. 191, in quo casu necesse non est, urgere, ut quae non confessus est a reliquis separet, ubi commode fieri non possit.

3. Si, id quod apud infirmos plerumque contingit, interrogationibus opus est, excitetur, ut sincere et animose respondeat ad singula, sicut conscientia dictat; nihil prae verecundia taceat, numerum nec augeat nec minuat, sed sincere certa pro certis, dubia pro dubiis confiteatur.

4. Tum interrogando percurrat praecepta fidei, spei, caritatis, decalogi, Ecclesiae, peccata propria officii, status, prout discretio dictabit et conditio confitentis. Si tempus talem examinis ordinem non fert, convenit interrogare graviora, circumstantias mutantes speciem, numerum; pro personarum diversitate interrogetur de scandalis, de confessionibus non rite factis, de odiis inveteratis, usuris etc., demum de aliis, prout tempus et circumstantiae permiserint.

5. Si absoluta confessione nihil supersit, quod gravet conscientiam aut quod praestandum antea sit, confessarius poeni-