Neo-Confessarius
p. 323
tentem benigne alloquatur et renovet cum eo dolorem de peccatis et propositum vitandi omnia peccata occasionesque peccandi, hoc vel simili modo: O mi Deus, ex toto corde doleo, quod tot et tantis peccatis te offendi atque iram tuam gravissimasque poenas aeternitatis merui. Detestor nunc peccata mea super omnia. O mi Deus, Deus cordis mei, propter te ipsum, qui infinite bonus es, amo te et amabo super omnia. Poenitet, ah poenitet me, misericordissime Deus, quod te tam graviter et toties offendi! Tu quaesivisti me, et ego contempsi te. Ex intimo corde doleo, quod te, omne bonum, omni amore dignissimum, tam parvi feci. Pater, peccavi in coelum et coram te; respice in faciem Christi tui et miserere mei. Quid tibi retribuam pro patientia tua in me? Offero me totum ad obsequium tuum, et statuo firmissime per gratiam tuam, quam suppliciter peto, numquam peccare amplius, occasiones peccandi fugere et tibi soli servire. Amore tui condono omnibus, qui umquam me offenderunt. In satisfactionem suscipe labores, dolores, sanguinem, mortem Filii tui, Domini mei Iesu Christi; suscipe etiam hos dolores meos, quos tui amore libenter feram; vitam meam libens pro te profundo. Haec sicut nunc supplex peto, ita de tua infinita bonitate confido, te per pretiosum sanguinem Filii tui veniam et gratiam mihi daturum, ut emendatus in finem usque perseverem. Bone Iesu! respice in ne miserum peccatorem oculis misericordiae, quibus respexisti Petrum flentem in atrio, Magdalenam in convivio, latronem in crucis patibulo; et praesta, ut peccata mea cum Petro digne defleam, cum Maria Magdalena perfecto amore te diligam, et cum latrone in paradiso in saecula saeculorum te videam et glorificem. Amen.
6. Si est obligatio praestandi aliquid in vita, iubeatur illud statim infirmus praestare, v. gr.: 1) Si obligetur ad restitutionem famae, curet eam restituendam ut potest verbo vel scripto. Si ad restituenda bona fortunae obligetur vel ad