Neo-Confessarius
p. 324
damna compensanda et possit restituere vivus, iubeatur restituere; si non possit, obliget, etiam sub poena, heredes in testamento, ut statim restituant. Si dubium sit, an quid debeat, uti fieri potest v. gr. in administratione bonorum, curet, ut re declarata suum cuique tribuatur. Vide infra n. 235. Si aliqua acquisivit per contractum iniustum, uti debet, restituat. Vide tamen de hoc Lessius, De iust. l. 2, c. 20; Diana p. 3, tr. 9, res. 92. — 2) Si aegrotus est in occasione proxima continua peccandi, v. gr. si concubinam habet et prolem ex ea, aut matrimonium illi promisit, inducatur, ut, si possit, ineat cum ea matrimonium, quo proles legitimetur et promissioni satisfiat . Si hoc fieri non possit, nec possit concubina eici, potest quidem absolvi, si dispositus sit, curandum tamen est, ne concubina aegro ministret, sed annoveatur ab eius conspectu, uti monui supra sub n. 173. — 3) Si aegrotus ab altero est graviter offensus vel laesus quocumque animo etiam pessimo, inducendus est, ut offensam remittat, odium, rancorem internum deponat, signa det odii exstincti externa, immo etiam, ut actionem iudicialem iniuriarum, si quae ei competit, potius remittat. Nam etsi a legitimo iudice sine peccato possit peti satisfactio et punitio laedentis, quia legitima vindicta ad virtutem iustitiae pertinet, et per se convenit malefactorem puniri, ut alii ab iniuriis inferendis coerceantur: periculum tamen est, ne ex occulto odio is, qui
Inire matrimonium cum concubina nunc fere semper possibile est. Nam iuxta can. 1043 sq. urgente mortis periculo locorum Ordinarii, et in casibus, in quibus ne loci quidem Ordinarius adiri possit, etiam parochi, necnon sacerdotes et confessarii quoque (sed hi pro foro interno in actu sacramentalis confessionis tantum) ad consulendum conscientiae et, si casus ferat, legitimationi prolis, non tamen adulterinae et sacrilegae, possunt tum super forma in matrimonii celebratione servanda, tum super omnibus et singulis impedimentis iuris ecclesiastici, sive publicis sive occultis, etiam multiplicibus, exceptis impedimentis provenientibus ex sacro presbyteratus ordine et ex affinitate in linea recta consummato matrimonio, dispensare, remoto scandalo, et, si dispensatio concedatur super cultus disparitate aut mixta religione, praestitis consuetis cautionibus.