Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 19

iungat poenitentias discrete afflictivas et efficaciter correctivas vitae prioris; et quamvis spectanda sit qualitas criminum, magis tamen attendenda est natura, conditio, utilitas poenitentis .

16. Resp. II. Pro satisfactione imponi possunt: 1. opera quaevis poenalia, ut ieiunium, abstinentia a certo cibo vel potu, et quaevis carnis mortificatio; 2. oratio et quivis cultus Dei; 3. eleemosyna et quivis actus proximo salutaris. Unde imponi possunt orationes aliaque pia opera pro defunctis obeunda, et sic exercetur caritas, fitque eleemosyna acceptissima: neque sic poenitens privatur omni vi satisfactoria, quia intentio applicandi et vis satisfactoria operis, ut per claves elevati, ad satisfaciendum ex opere operato manet poenitenti. *Suffragia pro defunctis a catechismo Tridentini Conc. (p. 2, c. 5, q. 74) habentur pro satisfactionis genere maxime convenienti. — Immo optimum est iniungere pro sacramentali poenitentia pia exercitia vel preces pro defunctis, quibus indulgentiae annexae sunt. Nam sacramentalem poenitentiam peragere et simul indulgentias lucrari christifideles posse nunc extra dubium est. S. C. Indulg., approbante Leone XIII, d. 11 resp. 14 Iunii 1901 ad Quaest.: «Utrum poenitens precem aut pium opus indulgentiis ditatum explens possit simul et poenitentiae [sacramentali] satisfacere et indulgentias lucrari» resp. «Affirmative, facto verbo cum SS » (Anal. eccl. 9, 300).* †Ita etiam can. 932.† 4. Iniungi possunt actus mere interni fidei, spei, caritatis; meditatio de morte, inferno, iudicio etc., quia et hi valde meritorii et satisfactorii sunt. *Consentit S. Alph. VI 514. Rationes contrariae afferuntur: 1) quod sacramentalis satisfactio ut pars sacramenti debeat

Attende, quaeso, ipsum Conc. Trid. dicere iniungendas satisfactiones, convenientes non solum pro qualitate criminum, sed etiam pro poenitentium facultate. S. Alph. VI 509 monet per accidens minui posse poenitentias, «quia, tametsi iuxta divinae iustitiae rationem exigatur satisfactio peccatis adaequata, tamen ex divina clementia habenda est ratio virium poenitentium tam corporis quam animi».*