Neo-Confessarius
p. 325
laesus est, procedat et gaudeat de alterius malo tamquam suo bono. — 4) Si mulier honesta infirma sit separata a viro nec ei persuaderi possit, ut velit dein ad virum redire, examinanda est causa divortii: si iusta est, non tenetur redire; si est dubie iusta, interrogetur, sitne parata facere, quod postea iudicabitur in conscientia faciendum; si ita, absolvi poterit.
7. Omnibus rite peractis, infirmo est imponenda poenitentia levis aut levior pro ratione morbi gravis aut gravioris, tamen sine praeiudicio tertii. Possunt imponi actus fidei, spei, caritatis, patiens dolorum tolerantia, resignatio in voluntatem Dei, restitutio mature facienda, condonatio iniuriae publice illatae, reconciliatio cum inimicis, invocatio sanctorum nominum Iesu, Mariae, Ioseph etc. Potest etiam gravis poenitentia iniungi in eventum valetudinis recuperandae.
8. Demum confessarius infirmum absolvat primum a censuris, si quam incurrerit, tum a peccatis, et applicet illi indulgentias moribundis concessas. *Ad has indulgentias, quae vocantur Benedictio Apostolica in articulo mortis, rite applicandas necessaria est praeter potestatem legitime acceptam formula a Benedicto XIV praescripta, quae in Rituali Romano invenitur, cum recitatione Confiteor aliarumque precum, etsi propter sacramenta simul administranda bis vel ter Confiteor debeat repeti. Solum periculum imminens, ne infirmus ante finitam formulam decedat, ratio est, cur licite et valide forma brevior adhibeatur. — Indulgentia illa sic intelligitur, ut moribundus eam reipsa accipiat, idque vi benedictionis etiam satis longe antea datae, in ipso mortis momento, post quod anima desinat esse in statu viae seu constituatur in termino. Quapropter inutile esset eam repetere, atque eam repetere revera compluries vetuit S. Indulg. Congr. (cf. Decr. auth. 9 257 263 286 300 362) pro eodem mortis periculo; licet autem
Vi can. 468, § 2 haec potestas competit cuilibet parocho alive sacerdoti, qui infirmis assistat.