Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 326

eam dare, cum primum mortis periculum reipsa probabile est, simul cum extrema unctione (d. d. 19 Dec. 1885). — Conditiones requisitae sunt: a) status gratiae saltem per contritionem acquisitus, si sacramenta suscipi amplius non possunt; immo conandum semper est, ut, quantum fieri possit, actus ferventissimae caritatis et contritionis eliciatur; b) invocatio nominis Iesu, eaque ore prolata, si possibile est, alioquin saltem corde; c) ut ipsa mors aequo ac libenti animo de manu Dei suscipiatur. A danda hac benedictione abstinendum tamen non est, etsi moribundus inveniatur sensibus destitutus.*

† Quoad absolutionem moribundi notandum, quod iuxta can. 882 in periculo mortis omnes sacerdotes, licet ad confessiones non approbati, etiam excommunicati vitandi, valide et licite absolvunt quoslibet poenitentes a quibusvis peccatis aut censuris, quantumvis reservatis et notoriis, etiamsi praesens sit sacerdos approbatus, ita tamen ut a) absolutio complicis sit, extra casum necessitatis, illicita (non invalida), ut b) ab sacerdote specialis facultatis experte absoluti ab aliqua censura ab homine vel a censura specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata teneantur, postquam convaluerint, obligatione recurrendi, sub poena reincidentiae, ad illum, qui censuram tulit, si agatur de censura ab homine, ad S. Poenitentiariam vel ad Episcopum aliumve facultate praeditum (intra mensem saltem per epistulam et per confessarium, si id fieri possit sine gravi incommodo), si de censura a iure; eorumque mandatis parendi.†

Non potest tamen dari absolutio a censuris et a peccatis reservatis per quemlibet statim a prima die cuiuslibet infirmitatis, sed debet adesse aut articulus aut periculum mortis probabile. Adest autem articulus mortis, quando mors moraliter certo proxime instat seu ex morbo seu ex vulnere seu ex sententia iudicis; cui aequivalet, si quis sit in periculo proximo perpetuae amentiae. Periculum vero mortis est, quando cum dubio vel timore pru-