Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 327

dente mors exspectatur, uti in proelio, morbo vel itinere periculoso, obsequio pestiferorum; vel si mulier sit partui vicina eaque sit experta in aliis partubus periculum vitae. Unde reus ad mortem condemnatus, si instet exsecutio sententiae, mulier illa, si instet partus etc., potest a quovis absolvi.

Si tamen infirmus habet casum reservatum, cui annexa est excommunicatio, haec simul praestanda sunt: Primum, ut ante satisfiat parti laesae v. gr. peragatur restitutio famae, honoris, bonorum, ob quorum laesionem lata est censura; aut res sic disponatur, ut illa satisfactio sit infallibiliter secutura, v. gr. dando confessario, vel apud alium deponendo, quod restituendum erat; vel obtinendo a parte laesa condonationem. Quodsi satisfactio fieri non possit, modo detur cautio pignoratoria vel fideiussoria, vel saltem iuratoria, si alia dari non possit . Alterum, ut promittat, se nolle amplius crimen illud committere, et se velle stare mandatis Ecclesiae, id est se velle, si potuerit, negotium cum Summo Pontifice vel alio ad normam can. 882 componere.

Si tamen aeger est destitutus usu rationis, potest, si cetera adsunt, absolvi; immo valide absolveretur, etsi confessarius quae imponere debet negligeret, quamquam hic graviter peccaret. Neque reincideret poenitens, si solam promissam satisfactionem non praestaret, etsi tunc peccaret. Immo si impotentia satisfaciendi est perpetua, non est opus quidquam a poenitente requirere. Demum, si casus reservatus non habet annexam censuram, minus etiam opus est se postea sistere superiori.

In foro interno, etsi quoad delicta atrociora utiliter exigi possit iuramentum, sufficere tamen, ut confessarius moneat de obligationibus, quas habeat poenitens, et ut poenitens se eas impleturum esse serio promittat, habes ex S. Alph. VII 129. Promissio autem versari debet circa tria: a) circa satisfaciendum parti laesae, quando realis satisfactio fieri nondum potuit neque cautio plena dari; b) circa crimen non amplius committendum; c) circa implendam obligationem standi mandatis Ecclesiae.*