Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 328

QUAESTIO IV.

Quomodo infirmus in visitatione sit excitandus ad coniunctionem cum Deo, resignationem, patientiam etc.

Exercitium virtutum theologicarum cum infirmo. — Motiva resignationis in Dei voluntatem. — Erigendus infirmus ad patientiam. Motiva: necessitas, aequitas, utilitas, excellentia, exemplum Christi, B. Mariae V. aliorumque Sanctorum.

212. Resp. I. In visitatione infirmi ante omnia exercendi sunt cum ipso actus fidei, spei et caritatis, quibus anima intellectu et voluntate Deo coniungitur, modo supra dicto, vel hoc modo:

1. Pro fide elicienda possunt illi exponi praecipua fidei capita et eius motivum, et tunc elici actus fidei hac ratione: Credo, Domine, quidquid per Ecclesiam unam, sanctam, catholicam et apostolicam credendum proponis; et ideo firmissime credo, quia tu dixisti, qui es infinita veritas, nec potes fallere nec falli. Credo; adiuva, Domine, incredulitatem meam.

2. Pro spe elicienda proponi illi possunt infinita Dei benignitas, misericordia, clementia, omnipotentia, fidelitas, beneficia particularia infirmo prae tot aliis collata, ut salvus fieret; merita Christi, Beatissimae Virginis, Sanctorum. Tunc potest spes sic elici: Spero, misericordissime et benignissime Deus, per merita unigeniti tui Filii pro me passi veniam meorum peccatorum, gratiae auxilia et vitam aeternam; et ideo firmissime spero, quia venientibus ad te illa promittere dignatus es, qui in promissis tuis servandis es fidelissimus et potentissimus. In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum.

3. Pro elicienda caritate proponi possunt Dei beneficia, desiderium eius, ut ad eum veniamus et ut ipse nos in aeternum beatos faciat; dein labores doloresque Christi; tum summa Dei bonitas, maiestas, dignitas, cui debetur omne obsequium et amor. Porro actus caritatis hoc vel simili modo elici potest:

O quam sero amavi te, pulchritudo aeterna! O bonitas infinita, dulcedo ineffabilis! Quid mihi est in coelo, et a te