Neo-Confessarius
p. 329
quid volui super terram? En paratum cor meum ad amandum te, nunc et in aeternum. Deus cordis mei, diligo te super omnia; gaudeo, gratulor tibi de infinitis tuis perfectionibus, de omni honore et gloria tua in coelo et in terra, quia tu iis dignus es. Utinam sexcenta corda mihi essent, quibus solum te amarem; ament, laudent, benedicant te omnes creaturae mecum et pro me, et plus quam possim ego.
Ah! quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, ut defleam peccata mea, quibus te summum bonum offendi et Filium tuum, Dominum et Salvatorem meum, in crucem egi. Peccavi in conspectu tuo et coram te; abusus sum donis, a te mihi concessis ad gloriam tuam et salutem meam, in tuam ignominiam et meam perditionem; servire te feci in peccatis meis. Detestor ingratitudinem meam, abominor mala, quae feci coram te, omni honore dignissimo. Utinam vel sanguineis eadem lacrimis deflere possem! Delicta mea pavesco, et ante te erubesco; attamen spem veniae non abicio, verum infinita fretus misericordia tua statuo expiare peccata mea neque amplius ea admittere. Confirma hoc, Deus, quod operatus es in me.
213. Resp. II. Pro resignatione in voluntatem Dei iuvat proponere sequentia: I. Statutum est omnibus semel mori. Nescimus, quandonam mori nobis magis expediat; novit id Pater noster coelestis. Avocat ille nos ex hac mortali vita quandoque citius, ne diutius viventes labamur in peccata et pereamus in aeternum. «Raptus est [iustus], ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius» (Sap 4, 11).
2. Vitam a Deo gratis accepimus; cur eam reposcenti non libenter oboediamus, ut temporalem et miseram commutet in aeternam et felicem?
3. Non sumus maiores Sanctis, Virgine Matre Dei, ipso Christo. Sancti mortui sunt, et mortem desideraverunt. «Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo», aiebat S. Paulus (Phil 1, 23). S. Ignatius martyr cupiebat devorari a bestiis sibi praeparatis, ut Christo frueretur. B. Virgo mortua est,