Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 330

ut imitaretur Filium suum. Christus dignatus est mori, ut nos liberaret a morte aeterna. Quis recuset igitur mori, si ita Deo placeat? «Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te» (Mt 11, 26); paratum cor meum, paratum ad faciendam voluntatem tuam. Sive vivam, sive moriar: tuus sum.

4. Peregrinamur a Domino; hic in exsilio sumus, patria nostra coelum est; quis ad eam non festinet ex hac lacrimarum valle? Pater! non mea, sed tua voluntas fiat. «Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus» (Ps 41, 2).

Resignationem saepe difficilem reddunt terrena, coniux, liberi etc. Haec removeantur, nec colloquium de iis instituatur, nisi forte necessaritam sit, iubeaturque infirmus eorum mentionem omittere et Deo committere; quia de iis loqui nihil utilitatis, multum vero incommodi affert, aegrum affligens et impediens, quominus ad bona maiora se praeparet. E coelo, quo properat, plus illis auxilii impetrare poterit, quam vivus praestaret in terris. Pater illorum Deus est, ipsi cura erit de illis. Brevi standum erit ante tribunal Dei, ibi quaeretur de operibus nostris, non de aliorum felicitate; Christus nudus mortuus est in cruce, et nos mundo oportet mori, antequam moriamur.

214. Resp. III. Ad praeparandum animum ad patientiam serviunt: 1. Necesse est nos pati, quia homines sumus, quia exsules, quia Christiani. Homo nascitur ad laborem teste Iob 14, 2: «Quasi flos egreditur et conteritur», et Eccli 40, 1: «Iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae, in matrem omnium». Vocamus saepe terram hanc vallem lacrimarum, et nos exsules filios Evae; quid ergo exspectare possumus nisi adversa? Pati omnes necesse est, parvos et magnos, divites et pauperes, reges et plebeios. Christiani appellari volumus; sacrum hoc nomen astringit nos, ut adversa libenter patiamur. «Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?» (Lc 24, 26.) Non intrabimus in gloriam eius, nisi per patientiam. «Si quis vult post me venire . . .