Neo-Confessarius
p. 331
tollat crucem suam quotidie» (Lc 9, 23). Ideo Christiani sumus, ut sequamur Christum et cum eo patiamur; unde dixit Apostolus (1 Thess 3, 3): «Nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis, quod in hoc positi sumus.» Rex passus est, ne recuset pati famulus.
2. Nos pati aequum est: peccando insurreximus contra Deum; turbavimus ordinem rectum, qui exigit, ut creatura Deo, servus domino subsit; hic ordo restituendus est, nos itaque Deo per adversa iterum sumus subiciendo. Proinde, si placet dulcedo misericordiae, non debet displicere pulchritudo iustitiae.
3. Pati utilissimum est: nam patiens adversorum perpessione purgat animam ab affectu ad terrena et illicita adducitque ad amorem coelestium; delet cum magno merito debita peccatis contracta, quae magnis poenis sine merito in altera vita eluenda essent; meretur magnam in coelis gloriam. «Momentaneum et leve tribulationis nostrae . . . aeternum gloriae pondus operatur in nobis», inquit Apostolus (2 Cor 4, 17). «Speciosa misericordia Dei, in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis» (Eccli 35, 26).
4. Aequo animo nos adversa ferre gloriosum est Deo et nobis: Deo quidem, quia Deo gloriosum est habere filios, qui paternum agnoscentes affectum de manu eius etiam dura libenter admittunt, qui etiam in asperis suam profitentur subiectionem voluntque concurrere ad reparandam gloriam patris; habere famulos, qui, seposita omni commoditate propria, in adversis patientes eius consilia, ordinationem et providentiam laudant, prompto animo omnia, quae sive corpus sive animam spectent, excipiunt, suam in eum fiduciam et amorem cum sui immolatione contestantes. Nobis autem gloriosum est, tum quia sic probamus nos veros Dei filios et famulos fideles, eius gloriae studiosos, profitemur nostram in eius providentia fiduciam subiectionemque, eius in nos amorem, quo in nostram salutem adversa immittit; tum quia sic conformamur Christo regi gloriae, quo nihil gloriosus. «In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis,