Neo-Confessarius
p. 332
vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius» (1 Petr 2, 21). «Communicantes Christi passionibus gaudete . . . quoniam quod est honoris, gloriae et virtutis Dei, et qui est eius spiritus, super vos requiescit» (1 Petr 4, 13 sq). Hinc dixit S. Apostolus Paulus (2 Cor 7, 4): «Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra», et S. Iacobus (1, 2): «Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis.» Proinde Deum amanti vel iucundum est pati.
5. Adversa a Deo immissa impatienter ferre valde indecens est et periculosum. Quid diceremus de infirmo, qui potionem amaram, ad sanitatem valde utilem aut necessariam, recusaret a medico peritissimo admittere? quid de condemnato ad mortem, qui nollet manere aliquot dies inclusus, ut liberaretur a morte? quid de debitore, qui oblato uno nummo nollet exstinguere cum lucro ingenti debita immensa? Ecce talis est homo, qui non acceptat aequo animo adversa a Deo oblata. His vult Deus sanare animas nostras, vult remittere poenam mortis aeternae, vult condonare magna debita per peccata contracta et dare nobis divitias gloriae aeternae; quis igitur non acquiescat?
6. Percurri potest tota vita Christi, quae a primo momento usque ad ultimum vitae spiritum fuit mera passio; ipse non habuit, in quo reclinaret caput suum, et morientis lectus fuit dura crux; huius nos coheredes esse volumus, et erimus, si tamen compatimur. Castigat Dominus omnem filium, quem recipit (cf. Hebr 12, 6).
7. Proponi potest exemplum B. Virginis et Sanctorum. Illius animam doloris gladius pertransivit; praesciens mortem Filii sui durissimam et persecutiones compassa est viventi, et post eius mortem passa est contradictiones ab inimicis Christi. Sancti autem, quam multa et varia sunt passi! in vetere quidem Lege Tobias, patriarcha Ioseph; in nova Apostoli et alii: Petrus crucifixus, Bartholomaeus excoriatus, Laurentius vivus assatus etc.