Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 333

Fu actus et affectus per intervalla breviter cum infirmo exercendi.

Actus fidei.

215. 1. Sapientissime et veracissime Deus! credo, quaecumque revelasti; sufficit mihi verbum tuum. Tu es ipsa sapientia et veritas, quae nec fallere nec falli potest. Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.

2. Tres sunt, qui testimonium dant in coelo: Pater, Verbum, Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt. Credo, Domine; adiuva incredulitatem meam.

3. Credo, mi Deus, te Filium tuum misisse in mundum ut peccatores salvos faceret, quorum ego primus sum.

4. Credo remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam.

5. Credo, quod redemptor meus vivit, et in carne mea videbo Deum salvatorem meum.

6. Credo, bone Iesu, quae dixisti: nemo venit ad Patrem, nisi per te; et nemo ad te, nisi Pater traxerit eum. Sine te nihil possum; sed de plenitudine tua nos omnes accipimus.

7. Tu es Deus omnipotens, sanctus, immortalis, creator, conservator et gubernator omnium; ad imaginem et similitudinem tuam creasti me, ut tibi servirem et salvus fierem. Miserere mei et salva me.

8. Iesu bone, tu iudex constitutus es vivorum et mortuorum; ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Actus spei.

1. In te, Domine, speravi; salvum me fac a persequentibus me et libera me.

2. Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam. Ego egenus et pauper sum, Deus, adiuva me.

3. Miserere mei, quoniam tribulor. Deus meus es tu; in manibus tuis sortes meae.