Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 334

4. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Miserere mei secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.

5. Adiuva me, Deus, salutaris meus, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera me, et propitius esto peccatis meis propter nomen tuum.

6. Benignissime Iesu, redemisti me sanguine tuo; ne perdas cum impiis animam meam.

7. Maria, mater gratiae, mater misericordiae, tu me ab hoste protege, et hora mortis suscipe; memento, quanti steterim Filio tuo.

8. Angele Dei, qui custos es mei, ab hoste maligno protege me etc. !

Actus caritatis.

1. Diligo te, Domine, fortitudo mea, refugium meum, liberator meus et Deus meus.

2. Iste Deus meus, et glorificabo eum, in aeternum cantabo misericordias eius.

3. Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Diligo te, Domine, Deus meus, quia solus es omne bonum, magnus et omni amore et cultu dignissimus.

4. Quis Deus praeter Dominum, aut quis Deus praeter Deum nostrum? Vivit Dominus, et benedictus Deus meus in aeternum; in te, per te et ex te sunt omnia.

5. Domine, bonorum meorum non eges; verum diligo te ex toto corde meo, ex tota anima mea, ex tota mente mea, ex omnibus viribus meis. Amo te propter te; da, ut amem te magis et ferventius.

6. O bonitas aeterna! sero cognovi te, sero te amavi. Utinam numquam offendissem te! Poenitet me, ah poenitet me! Oculo misericordiae respice miseriam meam. Num damnabis pulicem unum? Da gloriam nomini tuo, et di-