Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 20

esse sensibilis; 2) quod humana potestas non possit praccipere actus mere internos. Sed haec nihil valent. Nam 1) actus illi interni evadunt ut sacramentalis satisfactio seu pars sacramenti satis sensibiles per acceptationem externe manifestatam, non minus quam dolor, qui est pars sacramenti magis etiam essentialis; 2) quidquid est de potestate humana circa actus mere internos, potestas sacramentalis non tam est humana quam divina, latius igitur est extendenda.* Cum enim actus caritatis in peccatore vim habeat delendi reatum culpae mortalis et reatum poenae aeternae, multo magis valebit ad delendum reatum poenae temporalis in iusto. 5. Opera etiam praecepta, quia et haec sunt satisfactoria et elevari possunt ad rationem satisfactionis sacramentalis suntque tunc sub duplici obligatione praestanda. Sic, si quis accusaret se de negligentia in audiendo sacro vel persolvendis horis canonicis, posset illi iniungi, ut ea aliquot vicibus devotius praestaret. Ceterum expedit semper aliquid non praeceptum addere, ut sit poenitentia magis vindicativa . 6. Cum valde salutares sint poenitentiae peccatis directe oppositae, divitibus, avaris, iniustis utiliter imponuntur eleemosynae, quia pecunia est illis nutrimentum et anima affectus inordinati; caveat tamen confessarius, ne sibi aut suis velit eleemosynam applicari. Similiter obnoxiis vitio carnis, ebrietatis, gulae recte imponuntur macerationes corporis per ieiunia, cilicia, flagellationes, subtractionem commoditatum in lecto, diuturniore somno, delicatiore victu. Invidis, iracundis, odio proximi laborantibus opera caritatis erga proximum, a quo est aversio, v. gr. ut pro eo orent, honore eum praeveniant, iuvent, quantum commode possunt: quod tamen caute suadendum vel iniungendum est. Contraria enim contrariis curantur; estque generale et utile remedium adversus omne peccatum, ut in materia, in qua quis commisit illicita, abstineat etiam a licitis. 7. Qui non habent vel vix habent tempus orandi, aut qui

Consentit in omnibus S. Alph. VI 513.*