Neo-Confessarius
p. 335
mitte mihi universa delicta mea. In te speravi, non confundar in aeternum; statui custodire mandata tua; tibi vivam, quamdiu vivam.
QUAESTIO V.
Quid agendum confessario, si vocetur ad infirmum loquela et sensibus destitutum.
Absolvendus est, qui signa poenitentiae dat sacerdote praesente; qui dederit eo absente testantibus aliis. Quid, si nullum signum fuerit perceptum; si dubitatur de vita. — De absolutione saepius repetenda.
216. Resp. I. Si infirmus, loquela plane destitutus, signo vel nutibus significat poenitentiam sacerdote praesente, absolvendus est, quia signa poenitentis animi, quae praesente mortis periculo eduntur, censeri debent ad absolutionem sacramentalem directa, ideoque esse sacramentalis confessio; nam in tali statu quivis optimum animae suae medium solet desiderare. Signa autem poenitentiae sunt: pectoris percussio, elevatio manuum vel oculorum in coelum, aspectus intentus crucifixi vel piae imaginis etc. Si prudens sit dubium, utrum haec signa sint orta ex poenitentia an ex solo maerore et mortis angustiis, absolutio danda esset sub conditione. Dixi: «Si loquela plane destitutus»; nam qui aliqua peccata nominatim potest confiteri, debet imprimis mortale, si quod habeat, aperire, etsi non possit omnia manifestare.
217. Resp. II. Si praesente sacerdote nullum dare potest poenitentiae signum, dedit vero priusquam sacerdos accesserit, atque idonei testes, immo etiam unicus praesens, id testantur, absolvendus est. Ratio est: quia signa censetur dedisse, ut alii manifestarent velut interpretes confessario suam poenitentiam, sicque dolor et confessio fit sensibilis confessario et sacramentalis. *Hoc certum est, si moribundus vocari iussit sacerdotem vel desiderium confitendi ostenderit. Alioquin non certo quidem, sed probabiliter habes confessionem ad absolutionem sacramentalem necessariam, atque etiamtum absolvendus quidem est, sed conditionate tantum. Quod ad