Neo-Confessarius
p. 336
omnes casus applica, ubi dubium prudens exsistit de sufficienti confessione vel dolore.* Docuit hoc Concilium Arausicanum primum can. 12 his verbis: «Subito obmutescens . . . baptizari aut poenitentiam accipere potest, si voluntatis praeteritae testimonium aliorum verbis habeat .» Et idem valet, si, qui signa poenitentiae viderunt, non amplius sint praesentes infirmo, sed in platea sacerdoti occurrenti indicarunt. Ratio est eadem. Neque, si moribundus ratione et sensibus est destitutus, magis fit confessio sacerdoti praesenti a teste praesente quam ab absente; cum moribundus non sit ita praesens confessario, ut cum eo humano modo possit agere: ergo sicut in primo casu confessio absenti sacerdoti facta in ordine ad absolutionem a praesente accipiendam sufficit, sic et in casu secundo.
218. Resp. III. Moribundus, qui christiane vixit, iamque sensibus et loquela destitutus est, quem neque nunc signa poenitentiae dare neque dedisse antea expresse constat, sub conditione absolvendus est. Ratio est: quia ad extrema deducti censentur Deo velle conciliari et christiane mori, et saepe dant signa, quae non advertuntur data, ad absolutionem accipiendam; vel etiam quia vita christiane acta est testimonium quoddam voluntatis et petitio tacita absolutionis; qui enim christiane vivit, recte censetur velle christiane mori et petere sacramenta extrema christianis dari solita. Hinc videtur dedisse, et dedisse censetur signa poenitentiae. Hoc multi extendunt ad eum, qui male vixit, modo fuerit catholicus, si inveniatur sensibus destitutus; quia tales homines saepe utuntur ratione, atque fides, quam in Christum professus est, praebet fundamentum iudicandi, eum velle catholice mori et hoc conari; nec constat, eum non dedisse signa poenitentiae, eo quod non sint clare apprehensa. Unde, si quis in duello cadat tempusque intercedat inter vulneratio-
Bruns t. II, p. 124.
Ita S. Alphonsus VI 483; Lehmkubl, Theol. mor. II n. 646.