Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 337

nem et mortem et praesumi possit adhuc uti ratione, censere licet eum poenitere, potestque sub conditione absolvi. Nam vita christiane acta est aliqua poenitentiae manifestatio non pro quocumque, sed pro tempore mortis instantis, et moriens praesumitur memor salutis, nisi clara det signa impoenitentiae. Immo forte anhelitus ab eo dirigitur ad sacerdotem ad absolutionem obtinendam. Haec quidem incerta sunt; quia tamen non omnino improbabilia, consulendum est saluti animae, ad quam sacramenta instituta sunt. Irreverentia autem ab iis arcetur in casu necessitatis per conditionem appositam. 219. Resp. IV. Si sacerdos ad infirmum veniens dubitet, an iam mortuus sit, adhuc debet eum absolvere, quia hic in dubio eligenda sunt securiora. Idque maxime valet, si signa poenitentiae antea dedit, etsi probabilius putetur iam mortuus; nam saepe iudicantur mortui, qui postea adhuc ad se redeunt. Nec desunt medici, qui existimant, animam aliquando manere unitam corpori uno alterove quadrante post mortem vulgo existimatam. Retulit mihi celebris medicus, puerum in aquam lapsum et extractum plane apparuisse mortuum, igni autem dein applicatum rediisse ad se. Testantur quoque indubitatae historiae, quosdam, qui ad horam videbantur mortui, immo sepulti fuerunt, ad se rediisse . Proin si incertum sit, utrum iam infirmus obierit, adhuc sub conditione absolvendus est, si signa poenitentiae dederit aut dedisse prudenter praesumi possit secundum dicta. Haec

Videlicet si observatum fuerit, vi morbi paulatim absumi vires infirmi vitamque exstingui, brevi post ultimum spiritum, quem infirmus duxisse visus est, eum reipsa mortuum fore, satis certum est: quamquam generatim horae quadrantis spatio vel ultra non omne dubium excluditur. Quando vero subitanea et vehementi concussione, suffocatione, apoplexia similive casu vitae signum quodcumque exstinctum est, nihilominus spatium satis diuturnum, non unius tantum horae sed longius, dubium rationabile de morte re secuta generatim existit: quapropter in eiusmodi circumstantiis sacramenta conditionate conferri omnino debent. Cf. Capellmann-Bergmann, Medicina pastor. p. 320 sqq. 325 sqq. 528 sqq., scil. cpp. de agonia, mortis similitudine, signis mortis; Gury-Ferreres, Casus conscientiae II , n. 1192 sqq.