Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 338

valent tantum pro catholicis, non pro haereticis, nisi forte hi sacerdotem catholicum petiissent; alias haeretici non censentur signa dirigere ad accipiendam absolutionem sacramentalem.

220. Petes: Quid sentiendum de pacto, quod moribundus iam confessus inierit cum confessario, ut in agone adhuc semel absolvatur? Resp. Cum ad novam absolutionem, saltem extra casum necessitatis, requiratur nova accusatio, iubeat confessarius, ut absolutione accepta in genere iterum se accuset et dolorem eliciat cum proposito; quibus praestitis potest eum agonizantem iterum absolvere, saltem nisi mora nimis longa inter agonem et praemissum dolorem intercessit; in hoc enim casu expedit renovare dolorem ante agonem. Si tamen in agone aeger signa poenitentiae nova dat, absolvendus est; sicut etiam, si non temere timetur, ne relapsus sit in grave peccatum. *Immo frequentius dandam esse absolutionem pro diversis circumstantiis, eamque aut absolutam aut conditionatam, disce ex S. Alph., Prax. confessarii n. 276, 11: «Dum infirmus adhuc sensibus viget, absolutionem pluries ei conferri post brevem reconciliationem iuvabit, ita ut ille magis circa statum gratiae securus reddatur, si forsan praeteritae confessiones invalidae fuissent, aut saltem gratiae augmentum recipiat, necnon purgatorii poenae ei minuantur. Et si forte infirmus tunc in letale incidat peccatum, ne exterreat, sed monens, ut Iesu et Mariae nomina invocet, si rursum tentatur, benigne eum confortet, procuret, ut contritionis actum eliciat, et statim absolvat. Si tamen infirmus iam sensibus caret et nullum doloris nec absolutionis desiderii signum ostendit, non expedit, valde saepius intra eundem diem absolutionem ei impertiri, quia tunc, licet conditionate detur, tamen, ut sacramentum valeat administrari sub conditione, urgens et gravis ratio requiritur; unde opus est, ut aliquod notabile temporis spatium intermediet. Verum in hoc sacerdos ex conscientia quam noverit infirmi se dirigere debet; nam si ille habituatus fuit pravis cogitationibus, si