Neo-Confessarius
p. 339
aliquo vulnere moritur aut aliqua odii vel impuri amoris passione est irretitus, si infirmitas est nimis acerba et ipse non libenti animo suffert, tunc saepius absolutio dari potest; sin autem, sufficit ut trium aut quattuor horarum spatium intercedat, frequentius tamen, si iam moriturus est. Non abs re autem erit aegrotum, dum mente pollet, monere, ut, si loqui non possit, signum aliquod determinatum det, dum absolutionem quaerit, aut dum sacerdos ipsi conferre vult, v. gr. oculos claudat vel reseret, manum elevet, caput inclinet, et similia.»
*Ad quae solum addo, si quando sacerdos ex sola conscientiae aegroti notitia per confessionem habita putet saepius absolutionem esse repetendam, fieri posse, ut oporteat hanc adstantes celare, ideoque secreto omnibus externis signis omissis absolutionem conferre.*
QUAESTIO VI .
Quando et quoties infirmis danda communio et extrema unctio et quomodo ad illa disponendi sint, quomodo urgendi.
Viaticum mature dandum, etiam non ieiuno. — Num ei, qui paullo ante communicavit. Quando vomitus, tussis etc. obstent. — Utrum dandum sit reis, usu rationis non utentibus, amentibus, pueris. — Quomodo disponendus sit infiraus ad viaticum, ad extremam unctionem; quibus sancta unctio danda, quae corporis partes et quomodo ungendae.
221. Resp. I. Eucharistiae sacramentum pro viatico dandum est infirmis, si sunt in periculo mortis: tunc enim obligat praeceptum sub mortali pro Viatico sanctam Communionem sumendi. Unde inducendi sunt infirmi, ne cum periculo non accipiendi illud differant, et expellendus mundanus ille timor, quo nolint divulgari suam infirmitatem. Forma illius conferendi est: «Accipe, frater (vel soror), viaticum Corporis Domini nostri Iesu Christi, qui te custodiat
Hac in quaestione plura e novi iuris dispositione erant mutanda, expungenda, supplenda. Can. 864.