Neo-Confessarius
p. 340
ab hoste maligno et perducat in vitam aeternam. Amen.» Differt Viaticum ab ordinaria Communione, quia in hac gratia bene vivendi, in illo bene moriendi datur et petitur. Circa hoc nota: 1. Qui mane sanus communicavit ex devotione, si dein eodem die incidat in periculum mortis, iuxta † can. 854, § 2 «valde suadendum», ut denuo communicet; obligatio non est, sive latens periculum mortis iam mane adfuerit sive non. Ex eiusdem canonis § 3 «perdurante mortis periculo sanctum Viaticum, secundum prudens confessarii consilium, pluries, distinctis diebus, administrari et licet et decet».†
2. Qui ab ultima Communione post octo dies incidit in periculum mortis, secundum probabiliorem sententiam tenetur iterum communicare, quia periculum ante octo dies satis propinquum non erat. Suarez tamen, Lugo , Illsung , alii probabiliter tenent, eum non teneri, quia obtentus sit finis praecepti, qui est per Communionem se disponere ad mortem vicinam: ergo praecepto satisfactum est, quamvis mors non fuerit praevisa; erat enim vicina. In praxi tali iterum danda est Communio tum propter aedificationem populi, tum ut infirmus melius ad mortem disponatur. * Consentit in omnibus S. Alphonsus (VI 285, dub. 2). Quamquam probabiliorem habet sententiam, quae ad denuo sumendam sanctam Eucharistiam obligat, dicit nihilominus alteram sententiam «satis probabilem, saltem si periculum mortis naturaliter accidat», i. e. ex complexione infirmi, non ex accidentali infortunio.*4
3. Infirmus, qui non potest commode exspectare aut cui parochus altero die difficulter potest Viaticum ministrare ieiuno, potest communicare non ieiunus . Quod etiam
In 3, disp. 69, sect. 3, n. 3. De Euch. disp. 16, n. 39 sq.
Theol. pract. univ. tract. 6, disp. 4, a. 6, § 1, n. 129.
Etiam nunc e novo iure stricta obligatio erui nequit, intensissime vero suadenda Communio est e mente can. 864, § 2.
Can. 858, § 1 absolute dicitur: «Qui a media nocte ieiunium naturale non servaverit, nequit ad sanctissimam Eucharistiam admitti, nisi mortis urgeat periculum, aut necessitas impediendi irreverentiam in sacramentum.» Ergo