Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 341

saepe potest fieri in infirmitate eadem diuturna, quia Concilium Constantiense et Ecclesiae consuetudo videtur absolute a praecepto ieiunii eximere periculose infirmos , si commode non possint manere ieiuni. * Ergo pro adiunctis fieri omnino potest, ut infirmo nunc saepius detur sancta Eucharistia, quam ipse sanus ad eam accesserat; nam praesens necessitas et devotio spectanda est, non praeterita. Cf. Lehnkuhl, Theol. mor. II 220, ubi notatur, sacerdotes curatos obligari ad id, ut etiam saepius aegroto sancta Eucharistia detur, maxime si petat. * † Quo in casu plerumque aderit «iusta et rationabilis causa» a can. 847 requisita ad hoc, ut sacra Communio ad infirmos occulte deferatur. Quodsi sacra Communio administratur sive publice sive occulte per modum Viatici, id pertinet ad parochum (can. 850). [Alias «Communionem privatim ad infirmos quilibet sacerdos deferre potest, de venia saltem praesumpta sacerdotis, cui custodia sanctissimi Sacramenti commissa est» (can. 849, § 1)]. † Si igitur infirmus heri aut ante dies aliquot communicavit ex devotione, potest hodie iterum communicare pro Viatico, non tamen teneretur secundum ea, quae modo ad 2 dicta sunt.

4. Si infirmus ex indispositione stomachi omnia quae sumit eiciat, non est illi danda Communio ob irreverentiam certam. Sententia communior et probabilior est, in dubio, an reiecturus sit sacras species, sanctam Communionem non esse

Viaticum dari potest non ieiuno saltem ex quacumque rationabili causa, cum et alii infirmi, qui non letaliter decumbunt, bis in hebdomada non ieiuni communicare possint, ut mox dicemus.

Immo can. 858, § 1 etiam alios, quos «mortis urgeat periculum, a ieiunii lege eximere videtur ita, ut iuxta can. 864, § 3 perdurante mortis periculo sanctum Viaticum (ergo non ieiuni) pluries suscipere possint. Ceterum illi quoque infirmi, qui non sunt in urgenti mortis periculo constituti, aliquoties non stricte servata lege ieiunii communicare possunt iuxta can. 858, § 2: «Infirmi tamen, qui iam a mense decumbunt sine certa spe, ut cito convalescant, de prudenti confessarii consilio sanctissimam Eucharistiam sumere possunt semel aut bis in hebdomada, etsi aliquam medicinam (sive liquidam sive solidam) vel aliquid per modum medicinae antea sumpserint.»