Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 342

dandam, in hoc tamen casu posse dari infirmo minimam particulam, si sic eam retineat, in liquore vel iusculo, licet hoc moraliter certo sit prius descensurum. Potest etiam prius dari particula non consecrata: quam si retineat, dari deinde potest Communio; non vero, si reiciatur. *Videlicet distinguendum est: si grave periculum adfuerit, ne sacrae species reiciantur, dandae non sunt; si periculum non est grave, aliquali periculo materialis irreverentiae sacras species exponere licebit ex gravi causa recipiendi Viatici; immo si sumis, esse aegrotum, cui aliis sacramentis, nisi sola Eucharistia, provideri non possit, licebit etiam cum gravi periculo vomitus eam dare; suprema enim regula in sacramentis dandis semper sumenda est ex indubia sententia, sacramenta esse propter homines. Sic fere ipse quoque auctor sequenti demum numero 5 rem componit.*

5. Continua tussis non obest Communioni, quia, si species possunt ad stomachum descendere, non est periculum eas ideo eiciendi; nam via sputorum, etsi ascendant e pectore tussiendo, non est via cibi et potus ad stomachum, sed via respirationis ad pulmones. Immo putat Gobat , posse dari in dubio, an infirmus sit reiecturus, eo quod fructus certus Communionis, qui haberetur, etsi species reicerentur, et necessitas infirmi excusent ab irreverentia, quae tunc esset tantum materialis. Ita in praxi videtur agi posse, si longe probabilius videtur aegrotus non reiecturus; immo Lacroix (l. 6, p. 1, n. 543) docet ex Gobat , non teneri talem abstinere a Communione, si aliquoties per diem vomit: quia non est morale periculum, ne ideo praecise eo tempore accidat. *Observari tamen debet tempus, quo magis improbabile est vomitum secuturum. Ceterum quando aegrotus continuo vomitu laborat, attendenda est sententia S. Alphonsi (VI 292), sanctam Communionem dandam non esse, nisi circiter a sex horis vomitus cessaverit. Potest tamen fieri experimentum, ut

Tract. 4, n. 163.

Tract. 4, n. 170.