Neo-Confessarius
p. 343
detur frustum glaciei cum tantillo frustulo panis: quodsi hoc modo vomitus sistitur, licebit particulam ex consueta hostia laicali dare.*
6. Si infirmus reiciat sacras species eaeque purgari possint, purgandae sunt et suo tempore possunt sumi; si autem purgari non possint, nec tamen cordatus aliquis sit, qui velit sumere, non comburendae sunt, sed aquae in eas immittendae in vase, donec dissolvantur; et dissolutae ita, ut desinant esse species panis, mittendae sunt in sacram piscinam, si adsit, vel species sic dissolutae etiam comburi possunt atque cineres mitti in sacrarium. — Si quis paulo post Communionem revomeret et species non apparerent, rubrica Missalis de defectibus tit. 10, n. 14 praescribit, ut vomitus comburatur et cineres in sacrarium mittantur. * Clara est dispositio rubricae: «Si sacerdos evomat Eucharistiam, si species integrae apparent, reverenter sumantur, nisi nausea fiat: tunc enim species consecratae caute separentur, et in aliquo loco sacro reponantur, donec corrumpantur, et postea in sacrarium proiciantur. Quodsi species non appareant, comburatur vomitus, et cineres in sacrarium mittantur.» Neque ratio est, cur ab hac ordinatione recedatur, quando apud laicum vomitus accidat.*
7. Si infirmus non possit deglutire species panis, detur illi minima particula hostiae cum vino vel iusculo, non Communio sub speciebus vini. Monet autem Rituale Romanum tit. 4, c. 4, n. 9, sacerdotem ad infirmum debere secum deferre aliquot particulas, ne postea in reditu obviantes adorent pixidem vacuam; nisi tamen deferat in pixide, quae postea non est referenda publice. * Rituale Romanum 1. c. habet haec: «Decenter et de more acceptas aliquot particulas consecratas, vel unam tantum, si longius aut difficilius iter sit faciendum, ponet in pixide» etc.*
8. Viaticum dandum est reis ad supplicium deducendis, praegnantibus partui proximis praesertim periculoso, omnibus adituris proximum vel probabile periculum mortis, in quo