Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 21

aliunde tenentur ad multam orationem, iis ne imponantur longae orationes, utpote vix illis utiles, sed pauca potius opera cum fervore et in statu gratiae facienda; his enim iuvantur magis quam multis tepide et in statu peccati peractis. Unde talibus parvae potius, sed efficaces poenitentiae iniungendae sunt, v. gr. ut certis festis confiteantur, quotidie legant libellum pium, aut meditentur, si capaces sint, per horae quadrantem aut diutius de certo mysterio, quo magis afficiuntur, aut de materia, qua maxime terrentur, ut de passione Domini, de iudicio, morte, inferno, gravitate peccati, amore Salvatoris in humanum genus etc., vel usque ad proximam confessionem mane proponant cavere illo die certum peccatum in honorem v. gr. sanctissimae Trinitatis, crucifixi Domini, beatissimae Virginis, Angeli Custodis etc., prout ipsis dictabit pietas; vespere examinent conscientiam, de lapsu doleant, proponant emendationem, gratiam petant; vel post decubitum in lecto cogitent se morituros et e lecto amplius non surrecturos; quae sententia post mortem exspectanda malis, in quem locum mittendi, quid ibi in aeternum passuri; vel iniungatur, ut mane surgentes sibi dicant: Hanc diem incipio, quam mihi dat Deus, ut operer salutem meam, forte crastinam non habebo, et finis erit vitae, at quando aeternitatis? Ex his poenitentiis iniungat confessarius, quae videbuntur poenitenti magis accommodatae, attamen uni non valde diversas; experietur eas, si serio obeantur, esse admodum utiles, ut experientia docet, monstrantque exempla. Sic puellae vanae, cui ex variis poenitentiis a confessario oblatis nulla sapiebat, profuit ad vitae emendationem haec exigua: Quoties mane laveris manus, hoc tibi tacite dices: «Haec caro erit aliquando esca vermium.» Iuvenem carnis voluptatibus implicitum correxit haec: Vespere decumbens in lecto animo resolve: «Vellesne pro totius mundi imperio iacere per 30 annos immotus in hoc lecto etiam rosis strato?» Si non, quae ergo insania pro modica voluptate aeternis se addicere ignibus? Militem induratum emollivit haec: Dono, inquiebat Alexander Pontifex, hunc tibi ex manu