Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 353

quam non convenit halitum aegroti directe et immediate excipere, tamen timor nimius omnino excludendus est. — Consulitur a medicis, ut, si fieri possit, ante accessum ad aegrotum sumatur haustus generosi vini, postea mutentur vestes atque manus et facies laventur sapone valido. — In cubiculo infirmi, quo facilius germina infectionis exstinguantur, in angulo poni potest amphora aquae permixtae cum 300—500 gr calcis chloratae.

7. Soletur sacerdos, si expediens sit, defuncto coniunctos, ubi decesserit, his aut similibus: «Sicut placitum fuit coram Deo, ita factum est. Hic laudandus est in omnibus; novit ipse, quid cuique magis expediat, et paterne ordinat omnia. Non habemus hic manentem civitatem, sed peregrini sumus super terram, ea lege nati, ut transeamus per mortem ad vitam felicem. Nescimus diem neque horam, qua transeundum nobis sit et quando nobis magis conducat; novit id Pater noster: acquiescamus igitur eius voluntati. Dilecta fuit Deo anima defuncti, ideo properavit illam educere de medio iniquitatum et ex periculis eripere. Ne invideamus eius felicitati; commodatus nobis fuit, repetiit illum Deus. Gratias agamus, quod tanto tempore nobis illum indulserit; multi suis orbati sunt maturius; invenit tamen Deus modum, quo iuvaret eos, inveniet etiam, quo iuvet modo. Ipse melior est quam decem filii, amici» etc. Haec dicenda sunt fidenter, non animo vel voce tristi, alias movebuntur, quos cupis consolari, ad maiorem tristitiam. Adduci quoque possunt exempla eorum, qui mortem suorum forti tulerunt animo. Talis fuit Beatissima Virgo, mater Machabaeorum, S. Felicitas, quae septem filios coram spectavit morte affici et eos ad martyrium excitavit; S. Franciscus Borgias, qui intelligens coniugis dilectae mortem nihil motus dixit: «Deus illam nobis commodaverat, eandem iam repetiit; agamus gratias, quod tam diu eam nobis indulserit.» Poterunt etiam circumstantes hac occasione excitari ad vitam christianam.