Neo-Confessarius
p. 354
CAPUT VII.
Quomodo tractandus homo odio vel inimicitiis implicitus, qui condonare nolit.
Examen eius, qui de odio se accusat. — Odii reus quomodo tractandus; in- ducendus est, ut ignoscat. Motiva et media ad deponendam vindictam.
228. Resp. I. Si quis de odio contra proximum se accuset, advertat confessarius et inquirat, num vero odio laboret; sunt enim, qui odii se accusant neque tamen odio laborant; sunt quoque, qui odium fovent et in pectore coquunt et tamen dicunt, se iis, a quibus offensi sunt, cupere omne bonum. Proinde de hoc se accusantes examinandi sunt, in quo con- sistat illud odium. Sicut amare alterum est velle et procurare illi bonum, de eius bono gaudere, de malis eius dolere: sic alterum odisse est velle illi inferre vel inferri malum, de illius malis gaudere, de bonis dolere. Si examinatus ex his postre- mis nihil habeat proximoque communia et debita caritatis officia et signa praestet, etsi queratur, se aversionem experiri contra illum et moveri sibi sanguinem, dum illi obvius fiat: odio voluntario non deprehenditur laborare. Monendus est, ut pro illo oret, defectus eius excuset, apud alios bene de ipso loquatur, illius alloquium quaerat; sic enim aversio et displicentia, quae silentio pressa fovetur et manet, dissipabitur. Si autem communia et debita caritatis signa et officia neget, etsi dicat, se cupere illi omne bonum, odio laborat.
229. Resp. II. Qui deprehenditur odio laborare, ei sua declaranda est obligatio: 1. Etsi offensus possit exigere pro iniuria illata satisfactionem, tamen proximo suo malum velle, ut illi malum est et ut est contra ordinem caritatis, non licet. 2. Tenetur ostendere communia signa caritatis et tollere scandalum, si quod adsit. 3. Tenetur non ostendere signa inimicitiae; quia lex, qua prohibemur odisse inimicum, pro- hibet signum odii. Unde interrogandus talis est, a quo tem- pore foverit odium, num mala optaverit, voluerit inferre, et quae. An gavisus de alterius malis, inviderit eius bonis.