Neo-Confessarius
p. 355
Quoties tales actus, interruptos moraliter, repetiverit per hebdomadam etc. Deinde, num adversarium sit allocutus. Si dicat: «Procul absit, nimia erit iniuria»; num saltem salutanti responderit amice. Si hoc negat, ex natura sua gravis est contemptus et vindicta quaedam repugnans caritati, nisi salutatus sit multo superior conditione vel officio, aut nisi praecedens iniuria ita levis fuerit, ut illi adscribi non possint omissiones illae. Immo licet alloquium et salutatio de se sint signa specialia benevolentiae, debita proximo non ex praecepto sed dumtaxat ex consilio, in praxi tamen saepe ex circumstantiis evadunt communia et ex praecepto debita, ut, quando inimicitiae sunt publicae, vel offensus solebat ante acceptam iniuriam salutare et alloqui, vel sermones miscet cum ceteris suae communitatis omnesque salutat eo praetermisso. *Nimirum non ex eo quidem, quod antea solebat saepius alloqui, sequitur, offensum etiamnunc idem facere debere. Nam si ex spectata utriusque relatione solummodo voluntarie inita haec oriebantur atque specialem familiaritatem seu amicitiam denotabant, ea restaurare non obligationis sed heroicae caritatis non debitae est; si vero alloquium quasi natura sua fluebat ex relatione non voluntaria sed naturali cognationis, affinitatis, ab his nunc plene desistere longe facilius esse potest scandalo atque facile est signum rancoris et odii nondum exstincti: verum etiamtum spectandae sunt circumstantiae.*
230. Resp. III. Peracto examine inducendus est poenitens, ut odium deponat et ex animo ignoscat, statuatque se reconciliare cum adversario et communia signa et officia caritatis exhibere. Si dicit: «Ignosco, sed non adibo aedes vel nuptias» etc., attendendum est, num non adire sit signum veteris rancoris intus latentis, ut si frater fratris vel consobrinus consobrini nuptiis adesse nollet, non habens aliam causam quam recentem offensam. Et in hoc casu incapax est absolutionis, uti etiam si nollet salutantem resalutare sibi non multo inferiorem; haec enim vindicta esset, eaque scan-