Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 356

dalosa. Ordinarie tamen, etsi suadendum sit, poenitens non est obligandus ad salutandum primus, si ipse sit affectus magna iniuria vel sit conditione multo maior; multo minus, si salutans sciret, se non resalutatum iri. Quamquam hac in re non facile credendum poenitenti, utpote in causa propria, eaque lubrica.

Si his se non dederit, ostendantur illi 1. necessitas ignoscendi et caritati satisfaciendi. Quid petis in oratione Dominica? «Dimitte», inquit, «nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.» Vis tibi dimitti, ut tu dimittis; nonne oras contra te? Quid dixit in evangelio dominus servo, qui noluit dimittere conservo suo? «Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me: nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?» (Mt 18, 32 sq.) Quid fecit dominus illi servo? Tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet omne debitum. Quid Christus infert? «Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris» (Mt 18, 35). Quid dixit Christus (Mt 5, 44)? «Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos» etc. Ecce agitur de anima tua, quam habes unicam, quae unice tua est, quae est thesaurus tuus, quam Christus tanti fecit, ut pro ea poneret dilectam animam suam, ut redimeret eam in sanguine suo; nisi remittas proximo, actum est de ea. Miserere animae tuae, et vindictam relinque Deo, qui dicit: «Mihi vindicta» (Rom 12, 19).

2. Si his non emolliatur, proponatur illi, quam gloriosum sit ignoscere. Est enim victoria maxima et gratissimum Deo sacrificium: «Diligere proximum tamquam se ipsum, maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis» (Mc 12, 33). Est maxima apud omnes prudentes laudis materia et gaudii apud Angelos. «Res tibi pro martyrio computabitur», inquit S. Chrysostomus (Hom. 3, n. 3 De Davide et Saule. MG LIV 699), «si insidias molientem . . . inter bene meritos numeraris.» Si ergo gloriam quaeris, quam falso in vindicta apprehendis,