Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 357

veram gloriam tibi facito propriam. Nonne laudabile est in S. Catharina Senensi, quod pus suxerit e vulnere feminae suae calumniatricis; in S. Ambrosio, quod stabilem victum assignaverit cuidam sicario, qui ei necem moliebatur; in S. Achatio, quod vasa sacra quoque vendiderit, ut quibusdam succurreret, a quibus graviter fuerat diffamatus?

3. Exponatur utilitas condonationis et consequens delectabilitas; nam elevat ad dignitatem filiorum Dei, secundum illud Mt 5, 44—45: «Diligite inimicos vestros ... ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est.» Aperit ianuam misericordiae divinae. «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur» (Mt 5, 7). Animam liberat molesta illa tortura aversionis, quam secum fert. «Qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium» (Prv 12, 20). Non datur hic tertium: aut condonandum, aut renuntiandum dignitati et hereditati filiorum Dei; aut deponenda vindicta, aut spes misericordiae. Demum condonatio iniuriarum ingentia debita exstinguit peccando contracta. An non libenter aliquot asses debitori tuo remitteres, ut tibi vicissim ab eius domino aliquot milia remitterentur?

4. Proponatur poenitenti, quam deceat remittere: Deus toties tibi dimisit desideratque, ut remittas inimicis tuis; num id ei negabis? Christus oravit in cruce primum pro suis adversariis, ut nobis exemplo suo adderet animos ad nos ipsos hac in re vincendos; num exemplum hoc contemnes? Desiderat Christus, ut ignoscas: num, si coram id abs te peteret, velles ei id negare? Vis in coelo aliquando gaudere cum electis Christi fratribus et amore cum illis in Deo iungi; cur non incipis modo?

5. Exponatur, adversa omnia nobis obvenire a Deo, ut nos vincamus et immolemus eius dispositioni. Item, quam fragilis sit homo, quam facile impingat, quot modis impellatur a daemone et naturae corruptae inordinatis affectibus, ut proinde dignus sit potius misericordia quam ira. Consulat propriam experientiam: inveniet, se etiam ipsum saepe impegisse, et