Neo-Confessarius
p. 358
tamen cupit, ut sibi ignoscatur. Si dicat: «Iniuria est nimis gravis, quam vilis homuncio mihi intulit», respondeatur: «Nonne graviora sunt, quae Deo intulisti et quae vis ut tibi ignoscat? ne vilem dixeris, quem Deus in filium adoptavit et Christus in fratrem; animam attende.» Si instat: «Sanguinis nobilitas et honor meus postulant, ut vindictam sumam», respondeatur: «Nobilitas in virtute, qua Deo assimulamur, sita est; ex eadem carne sumus omnes; famam et honorem optime tueberis, si Christum regem gloriae imitaberis; si ad tuum, ad familiae honorem est necesse iniuriam puniri, noli invadere iurisdictionem alienam, sed ini viam a Deo constitutam, et iudicem implora, sed ex bono zelo, procul ab omni inordinato appetitu vindictae.» Si dicat: «Ignoscam, sed oblivisci non potero», respondeatur: «Ignoras forte, quod dicis; recordaberis forte iniuriae, at noli sine renovata condonatione; si animo vindictam foveris vel resumpseris, incides in manus vindicantis Dei, qui impunem te non dimittet, forte ne in hac quidem vita. Experti id sunt permulti. Ad martyrium ductus Sapritius sacerdos, quia noluit inimico ignoscere, lapsus est in idololatriam et idolis immolavit, et corona martyrii alteri delata est (Surius ad 9 Febr.). Mulier, ut testatur Bernardinus Senensis (Serm. 15 Quadrag.), negans petenti veniam a daemone abrepta est. Alia in morbo Viaticum sacrum acceptura vultum avertit dicens: „Sicut ego averti vultum meum, aliis nolens ignoscere, sic Deus nunc avertit vultum suum a me“, atque ita vivere desiit. Si vis videri fortis, ignosce et parvi pende inimici iniurias. „Nihil“, ut quidam ait, ita confusam facit iniuriam agentis, sicut fortis et mitis patientia tolerantis et neque in opere neque in lingua se vindicantis.“ Et — sunt verba S. Hieronymi (Ep. 17 ad Marcum n. 1, apud ML XXII 359) — „apud Christianos non qui patitur, sed qui facit contumeliam, miser est.“ Similiter miser est non condonans; sibi enim, non alteri nocet, similis cani, qui lapidem, quo petitus fuit, rodens dentes obtundit. Optimum vindictae genus est rem Deo permittere.»