Neo-Confessarius
p. 359
6. Haec si non iuvent, et si occasio permittat, confessarius provolutus ad genua obstinati cum imagine Crucifixi in manu, petat per dolores Christi, ut, si non inimico, saltem Christo donet iniuriam, qui omnium peccata in se suscepit et dixit: «Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40). Si non cedat, dicatur: absolvi eum non posse nec veniam a Deo sperare, nisi ignoscat.
Qui antea promiserat, velle se reconciliare et communia caritatis signa adversario exhibere, neque fecit, ordinarie absolvi non debet.
231. Resp. IV. Si ignoscere se dicat, difficulter tamen: aliquando, ut in concepta voluntate firmetur et perficiatur, iuberi potest pro inimico orare, sacrificium Missae offerre, eius salutem commendare Beatissimae Virgini, aliaque caritatis obsequia praestare. *Discretione tamen opus est, quando confessarius vult imponere poenitenti speciales orationes pro inimico. Nisi enim in speciali necessitate inimicus versatur, sufficit, si severum praeceptum spectamus, inimicum non excludere a communi pro omnibus oratione; eo ipso enim inclusus est in numero eorum, pro quibus oramus; singulariter pro eo orare est opus supererogatorium. Quapropter si poenitens fortis animi sit atque bene dispositus ad facienda meliora et perfectiora, ad pleniorem de se victoriam deferendam moneri vel etiam iuberi potest specialia opera bona peragere pro inimico. — Si vero poenitens deprehendatur magnis viribus spiritualibus destitutus, ita ut vix inducatur ad exsequenda praecepta necessaria, potius abstineat confessarius ab imponendo opere quasi heroico, sed pro poenitentia sacramentali imponat opera plane alia; quoad inimici dilectionem dicat: «En, complures Sancti heroica caritate inimicos in peculiares amicos assumpserunt; ergo tu id saltem ne detrectes, quod omnino necessarium est, ut scilicet veniam des, odium deponas neve a communi dilectione et oratione inimicum excludas.»* — Dein offensus consideret exemplum Christi aliaque iam adducta motiva.