Neo-Confessarius
p. 360
Idem suadendum est ei, qui aperte non vult ignoscere. Caveat autem confessarius, ne videatur velle agere advocatum adversarii; sed potius ostendat se quaerere bonum offensi. Si tamen offensus iniuriam gravius apprehendat, quam revera sit, ostendi ei potest, quid vere sit, neque generosi animi esse, talem iniuriam non posse remittere; si vero gravis sit iniuria, eo generosius esse eam remittere.
CAPUT VIII.
Quomodo procedendum cum obligato ad restitutionem.
Radices restitutionis. — Causae excusantes. — Quando poenitens monendus et obligandus sit ad restitutionem; quando absolutio neganda. — Quid agendum cum aegro ad restitutionem obligato.
232. Resp. I. Confessarius observet principia generalia, hac in re auctoribus probata, quorum primum est: Obligatio restituendi, secluso speciali contractu, oritur tantum aut ex re aliena in se sive aequivalenti exsistente, aut ex iniusta damnificatione, aut ex utraque simul. — Secundum: Qui possedit rem alienam bona fide, reddere debet rem in se, si adhuc exsistat; si non exsistat, aequivalens, si habeat illud, aut quanto ex illa factus est ditior. Idem reddere debet fructus naturales et mixtos, in quantum naturae rei respondent, nondum praescriptos, saltem si in se adhuc exsistant. *(Quod ad fructus attinet, cum recentiora iura hac in re non raro magis in favorem eius, qui bona fide res alienas possedit, pronuntient, is, cuius interest, has legis determinationes generatim potest sequi.)* Qui autem mala fide rem alienam possedit, insuper tenetur ad lucrum cessans et damnum domino rei emergens. — Tertium: Qui iniuste alium damnificavit, tenetur eum servare indemnem; si rem adhuc habet, eam in individuo restituere, nisi sciatur, dominum esse contentum, ut restituatur in aequivalenti. — Quartum: Res fructificat suo domino; si autem sunt fructus non rei, sed mere industriales, ut lucrum ex aliena pecunia per negotia-