Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 361

tionem acquisitum, illi domino rei non debentur. Lucrum tamen cessans et damnum emergens ei compensandum est, nisi excuset bona fides. — Quintum: Ex sola damnificatione nemo tenetur compensare damnum grave, nisi damnificando mortaliter peccaverit contra iustitiam. — Sextum: Concausae damni, ut mandans, suadens, mutus, receptans etc., tenentur ad restitutionem, si vere in actu secundo influxerint per peccatum iniustitiae in damnum; secus non tenentur. — Septimum: Si plures ad idem damnum concurrerunt, ante alios tenetur is, apud quem res in se vel in aequivalenti adhuc exsistit. Si non exsistit, primo loco tenetur principalior causa, in huius defectu alii. Dominus enim rei debet servari indemnis, ita ut teneatur etiam unus ad totum damnum, nisi forte absque illius concursu nihilominus damnum totum fuisset illatum. — Octavum: Res immobiles corporales bona fide possessae regulariter praescribuntur *iuxta dispositiones legis loci, tum quoad tempus praescriptionis, tum quoad exceptiones, quia hac in re magna reperitur diversitas. Sic in iure Germanico immobilia valde difficulter praescriptione acquiruntur, res mobiles decennio vel vicennio.*

† Bona ecclesiastica praescribi possunt iuxta normas sequentes:

Can. 1508: «Praescriptionem, tamquam acquirendi et se liberandi modum, prout est in legislatione civili respectivae nationis, Ecclesia pro bonis ecclesiasticis recipit, salvo praescripto canonum qui sequuntur.»

Can. 1509: «Praescriptioni obnoxia non sunt:

1. quae sunt iuris divini sive naturalis sive positivi; 2. quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico; 3. iura spiritualia, quorum laici non sunt capaces, si agatur de praescriptione in commodum laicorum; 4. fines certi et indubii provinciarum ecclesiasticarum, dioecesium, paroeciarum, vicariatuum apostolicorum, praefecturarum apostolicarum, abbatiarum vel praelaturarum nullius;