Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 362

5. eleemosynae et onera missarum;

6. beneficium ecclesiasticum sine titulo;

7. ius visitationis et oboedientiae, ita ut subditi a nullo Praelato visitari possint et nulli Praelato iam subsint;

8. solutio cathedratici.»

Can. 1510, § 1: «Res sacrae, quae in dominio privatorum sunt, praescriptione acquiri a privatis personis possunt, quae tamen eas adhibere nequeunt ad usus profanos; si vero consecrationem vel benedictionem amiserint, libere acquiri possunt etiam ad usus profanos, non tamen sordidos.

§ 2: Res sacrae, quae in dominio privatorum non sunt, non a privata persona, sed a persona morali ecclesiastica contra aliam personam moralem ecclesiasticam praescribi possunt.»

Can. 1511, § 1: «Res immobiles, mobiles pretiosae, iura et actiones sive personales sive reales, quae pertinent ad Sedem Apostolicam, spatio 100 annorum praescribuntur.

§ 2: Quae ad aliam personam moralem ecclesiasticam, spatio 30 annorum.»

Can. 1512: «Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nitatur, non solum initio possessionis, sed toto possessionis tempore ad praescriptionem requisito.»†

233. Resp. II. Causas quoque a restitutione excusantes perspectas habeat confessarius, quae respectu bonorum fortunae sunt: praescriptio, remissio creditoris, compensatio aliunde facta, impossibilitas restituendi vel absolute vel nonnisi cum gravi iactura famae vel status iuste acquisiti, cessio fori, si adsunt conditiones relatae in Reuter, Theol. mor. p. 3, n. 354 etc. *et in Lehmkuhl, Theol. mor. I 1228 sqq *. Respectu famae autem causae excusantes sunt: recuperatio famae aliunde facta, deletio infamiae per oblivionem criminis inducta inter homines, condonatio facta aut prudenter existimata, impotentia restituendi sine graviore damno, amissio famae alia via facta, negatio restitutionis famae propriae non minus laesae ab eo, qui a te est infamatus.