Neo-Confessarius
p. 363
234. Resp. III. Deinde observentur sequentia: 1. Si prudenter iudicetur poenitentem scire obligationem suam eidemque velle satisfacere, confessarius non tenetur quidem monere; consultius tamen est monere, dicendo v. gr.: «Non dubito, quin scias obligationem tuam et velis, quod debes, exsequi.» 2. Cum onus restituendi sit admodum grave et poenitens sit in possessione bonorum suorum et famae, ad restitutionem ordinarie obligandus non est, si qua sententia passim reputata probabilis poenitenti faveat; quia in dubio favendum est possidenti et obligatio dubia certam solutionem non exigit. 3. Si casus difficilior occurrat, non resolvat ilico confessarius, sed moram rem domi expendendi aliosque consulendi licentiam petat, et iubeat poenitentem dein ad se redire. Hoc si facere commode poenitens non possit, iubeatur consulere alium virum timoratum et doctum; quod si facturum se promittat paratumque se ostendat ad praestanda, quae tenetur, absolvi potest. 4. Si putet confessarius in rigore loquendo posse poenitentem ab onere restituendi esse liberum ob sententiam vere probabilem illi faventem, oppositum tamen videatur probabilius, non est quidem obligandus ad restitutionem, quamdiu sententia favens sua probabilitate non destituitur; suaderi tamen potest, ut restituat, maxime si debitor est opulentus et creditor pauper: proponendo illi, sibi quid vellet in tali casu fieri? 5. Si certa est obligatio restituendi, attamen poenitens, potens restituendi, difficultatem moveat, ostendendum illi erit peccatum non dimitti, nisi, cum possit, fiat restitutio; quia non minus est malum aliena retinere invito domino, quam illa auferre, cum sit continuata ablatio. Unde dixit S. Augustinus: «Si enim res aliena, propter quam peccatum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur poenitentia sed fingitur» (Ep. 153 ad Macedon. n. 20; ML XXXIII 662). Eligat proinde, utrum in aeternum ardere in inferno an re carere aliena malit; sciatque, nullam illi a Deo exspectandam esse benedictionem, qui maledicet eius propriis propter aliena possessa et iniuste detenta, ut experientia docet multos; unde