Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 364

natum proverbium: Male parta male dilabuntur. Si dicat liberos suos fore miseros, ne credat, sed iubeat eum in Deo confidere, qui facit, ut omnia diligentibus se cooperentur in bonum; miseros fore, reponat, si aliena possideant et subtracta Dei benedictione in aeternum cum ipso pereant, si etiam sua propter aliena perdant. («De male quaesitis non gaudet tertius heres.») Si opponat, graviter se passurum in fama, suggeratur modus, quo famae consulatur. Confessarius tamen non facile restituendi onus suscipiat, ne sigillum violetur. 6. Qui antehac admonitus non restituit, regulariter non est absolvendus, donec restituerit, quia nimium solet esse periculum, ne propositum, quod prae se fert, mutet. Si tamen iam sic videatur constitutus, ut merito credatur mox satisfacturus, absolvi potest ; attamen recte ei etiamtum iniungeretur, ut ad Communionem prius non accederet, quam actu restituisset, nisi esset specialis ratio benignius agendi; et tunc praescribendum est tempus et modus restituendi, quod et alias saepe utiliter potest fieri, si ante factam restitutionem absolvatur. 7. Qui rem alienam apud se detinet, †absolvi debet, si confessarius de eius firma restituendi voluntate dubitare nequeat, alias† non est absolvendus, nisi prius restituerit. 8. Qui promittit facturum se restitutionem et videtur ante absolvendus, determinet tempus iubeaturque singulis diebus, si statim restituere non possit, petere gratiam coram Crucifixo perseverandi in proposito illudque statuto tempore exsequendi. 9. Cum, quando creditores sunt incerti, sit debitum elargiendum pauperibus, suadeatur, ut, si debitor sit fortunae tenuioris, pro restitutione faciat eleemosynas etiam alias dari solitas, *vel recurratur ad S. Sedem pro reductione*. Universim etiam suaderi potest, ut misero debitori tantundem remittatur a domino. 10. Si debitor dicit se non posse restituere, ne credatur illi, nisi id efficaciter probet; neve absolvatur, nisi promittat se, quamprimum poterit, satisfacturum. 11. Si poeni-

Immo debet iuxta can. 886.