Neo-Confessarius
p. 365
tens debet alteri ex contractu, et solutionem differt, spectanda est consuetudo et intentio contrahentium; nam consuetudo habet, ut, quae praestanda sunt quotannis, differri diutius possint, quam quae ex aliis contractibus sunt debita. Quamquam sola dilatio solutionis etiam in aliis, si fiat sine damno creditoris, excusari potest a mortali.
235. Aegrum, qui restituere debet, adigendum esse, ut, dum vivat, ipse restituat, dixi supra n. 211. Quibus adde: Si non expediat in testamento restitutionis mentionem fieri, codicillum adiciat, quo iubeat heredes dare summam illam confessario vel alteri amico secundum voluntatem aegri expendendam; aut, si notarius commode haberi non possit, capitulum addat, quo dicat, se in manibus confessarii vel amici schedam reliquisse, qua declaraverit, quid post mortem suam fieri velit, quamque perinde validam esse velit, ac si testamento fuisset inserta. * Attamen num expediat confessarium intermedium statucre eique assignare pecuniae summam, consulendae sunt leges regionis. Nam aliquando hae irritant donationes vel legata confessario facta. Quae irritatio, etsi conscientiam non liget, tamen gravia incommoda afferre atque intentum finem frustrare potest. * Si grave moribundo videatur timenti, ne liberi honeste dein vivere non possint, exponatur illi necessitas restituendi, iactura salutis certo futura; utatur parabola medici, qui a confessario permotus dixerit infirmo, non esse spem sanitatis, nisi periculo eriperetur adipe ex uno filiorum suorum. Ex advocatis filiis autem nullus voluit tam diu tenere digitum in accensa candela, ut vel gutta deflueret. Hac, inquam, parabola usus dicat: «Quid existimas? Num teneres digitum per quadrantem in accensa candela pro prosperitate filiorum? num quis illorum id faceret pro tua valetudine? Nemo omnium: et tu tam stolidus sis, ut aeternis pro iis suppliciis te addicas? Post paucos dies eris in oblivione omnium, et ardebis in inferno» etc. — 12. Restitutio famae fieri quoque potest per tertiam personam magnae auctoritatis.