Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 366

CAPUT IX.

Quomodo confessario agendum cum poenitente pudibundo, pusillanimi vel desperabundo.

Quomodo animandus qui horret confessionem, erigendus qui animum de- spondet ob multitudinem peccatorum commissorum, ob frequentem re- lapsum, ob tentationes, quas patitur.

236. Resp. I. Si quis timore infamiae vel confusionis apud confessarium incurrendae horreat vulnera sua detegere, utiliter servantur haec: 1. Confessarius suaviter et benigne eum excipiens dicat: Nonne morbos corporis letales amico vel medico pro sanitate recuperanda libenter aperires? Cur ergo horreas detegere animae tuae statum mortalem, ut eam sanes? Nonne anima plus est quam corpus? Est illa unicus thesaurus tuus; corpus rodetur vermibus. Quid mavis, exiguam modo coram me confusionem subire, an aeternam? Hanc si vis vitare, debebis aliquando confiteri, quae nunc horres aperire; quo diutius exspectas, eo maior erit confusio et difficilior victoria. 2. Cogita clementiam Dei: homo non erubuit peccare in conspectu Dei, qui exigit, ut, ne detrudendus sit in confusionem aeternam, confundat se coram uno homine et non vereatur pro anima sua dicere verum; quid minus poterat exigere? 3. Quae sacerdoti panduntur in confessione, ea minus scit, quam quae nescit; haec enim discere potest et eorum scientia uti; quae autem in confessione audivit, nullatenus revelare potest, etsi vitam deberet amittere, immo etsi totus mundus esset periturus. Quid igitur tibi oberit uni homini tua vulnera detegere cum certa spe veniae? Nonne hoc melius est, quam postea coram toto mundo confundi et dein in aeternum proiectum esse a beatis? Nonne Deus novit tua peccata, nonne angelus custos et alii angeli? Quid ergo confusionis erit, si ego quoque ea noverim cum gravissima obligatione tacendi? «Si lates non confessus, confessus damnaberis», ait S. Augustinus (In Ps 66, n. 6; ML XXXVI 808). 4. Existimasne te dicturum,