Neo-Confessarius
p. 367
qualia non audiverim? Nota est mihi humana fragilitas, nota daemonis invidia et ad malitiam impellentis fallacia; pudorem tibi eripuit, ut peccares, nunc eum tibi inicit, ne confitearis; contere caput venenosi serpentis et eice venenum. Etiam ego peccator sum, Deique misericordia indigeo; non est peccatum, quod fecit homo, quod non faceret alter homo, nisi praeservaretur ab eo, a quo factus est homo. Noli igitur erubescere confiteri homo homini, peccator peccatori. An forte magnam times poenitentiam? Pars magna poenitentiae tuae erit haec tui victoria, lucrari poteris indulgentias; quotidiana tua opera recte faciendo satisfactionem Deo praestabis, ea uniendo cum laboribus et doloribus Christi Salvatoris tui. Magnam tibi apud me conciliabis aestimationem, magnum angelis causabis in coelo gaudium, si poenitentiam egeris. Quam gloriosum est S. Petro, S. Paulo, S. Mariae Magdalenae, S. Augustino etc. egisse poenitentiam! Si secutus es errantes, sequere poenitentes. Praestitit Deus multis magnisque peccatoribus non minores favores vere poenitentibus, quam aliis, qui aut numquam aut raro peccarunt. Cur ergo circumferas torturam conscientiae, quae numquam cessabit te cruciare, nisi confessus fueris? Peracta generosa confessione quietem habebis animae, quae omnibus mundi gaudiis praeferenda est. Quis reorum non libenter confiteretur, si angore mortis et ipsa morte se sciret liberatum iri confessione? Cetera suggeret prudentia et unctio Spiritus Sancti.
237. Resp. II. Si poenitens deprehenditur pusillanimis ob peccata sua praeterita, procedi cum eo hoc modo potest: i. Negotium habes cum patre, qui, licet offensus sit, pater tamen manet, isque pater misericordiae, cuius miserationes super omnia opera eius: qui prodigum filium ad se revertentem in gratiam amantissime recipit, uti declaravit nobis in parabola filii prodigi (Lc 15, 11 sqq.); qui disertis verbis declaravit (apud Ez 33, 12): «Impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua.» Ecce iam Deus debet hoc sibi, ut tibi ignoscat, tui curam habeat,