Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 373

famiam in iudicio probatam. — 2. Reus sciens non adesse semiplenam probationem, vel de ea rationabiliter dubitans, non tenetur iudici interroganti fateri crimen, sed potest cum iuramento negare illud, quia sensus est: Non feci crimen, quod fateri tenear; iudex enim non potest interrogare de crimine, nisi quod teneatur fateri reus; unde nec censetur de alio interrogare, quia delicta non praesumuntur. — 3. Reus iuridice interrogatus tenetur fateri crimen, saltem si capitale non est. Ratio est, quia superiori, qualis hic est iudex, legitime praecipienti parendum est, atque iudex hic legitime praecipit; exigit enim bonum commune, ne crimina sic iam probata, quae aliunde plene probari non possunt, maneant impunita et passim invalescant; iudici hanc esse potestatem et in hac re unumquemque consentire debere, dictat recta ratio. Dixi: «saltem, si capitale non est»; nam si reo ex confessione mors esset subeunda vel alia poena valde gravis, communior et probabilior quidem opinio docet etiamtum esse obligationem fatendi, eo quod humana praecepta etiam obligent cum periculo vitae, ubi agitur de bono communi et damno reipublicae; non paucis tamen videtur esse supra vires humanae fragilitatis adigi hominem ad ferendum testimonium contra se ipsum, ex quo mors certa immineat vel alia poena valde gravis. Unde censent reum in hoc casu etiam posse negare crimen, si sit spes evadendi et nullum grave malum reipublicae immineat. Haec sententia probabilis est et secundum Lugo in praxi tuta; proin, si reus eam sequi velit, non ideo ei neganda est absolutio. Nec obstat iudicem habere ius interrogandi eumque interrogando licite agere; nam ius habet sane probabile, eoque utendo licite operatur; sed certum ius non est ex principiis directis, atque cum eo stat ius etiam probabile rei. — 4. Non potest reus interrogatus de sociis criminis eos revelare, qui sint occulti nec aliis indiciis vel testimoniis convinci possint, quia sine causa eos infamaret. Crimen

De iustitia et iure disp. 40, n. 15.