Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 374

tamen exceptum tenetur etiam non interrogatus manifestare; tale est haeresis, laesio maiestatis, proditio, coniuratio, cusio falsae monetae, latrocinium, magia . — 5. Post latam sententiam non tenetur reus fateri crimen, quod ante iniuste negavit; quia finito iudicio finitur obligatio rei, nec inde oritur scandalum, quia praesumitur sententiam esse iustam et reum putare non teneri se ad fatendum; nec inde infamatur accusator iniuste, quia reus non tenetur ex iustitia fateri crimen et iuvare accusatorem, unde tantum est causa permissiva infamiae, si qua sequatur. — 6. Reo fugere licet ex carcere etiam iusto , immo etiam effringere carcerem, quia ius ad vitam tantum est, ut nulla potestas humana quemquam obligare possit ad eam non conservandam, si conservandi spes commoda appareat. Unde etiam alii, qui non sunt ministri iustitiae, possunt reo subministrare instrumenta, quibus carcerem effringat, quia reo hoc facere licet; aliis tamen difficilius licet effringere carcerem, exigente id bono communi, ne omnis securitas pereat . Ministri igitur iustitiae, v. gr. custodes carceris, ne instrumenta quidem possunt subministrare, sed ex iustitia tenentur fideles esse reipublicae propter officium, quod susceperunt. Secundum Dicastillo potest pater, frater, uxor reum iuvare in effringendo carcere, quia sunt una cum ipso persona . — Si iniuste condemnatus provocet ad tribunal Dei, etsi possit abesse culpa, cum quilibet gravatus possit appellare ad iudicem superiorem: id tamen periculosum est ob periculum inordinati appetitus vindictae et odii.

Ratio utriusque responsi est, quia secundum ordinem iuris antiqui testimonium solius rei non faciebat sufficientem probationem; in criminibus autem exceptis ansam dare poterat complendae probationis.*

Intellige capitis reum vel ad poenam gravissimam damnatum: ceteroquin, si poena iuste lata est ipsa detentio in carcere, fuga non permittitur, nisi carcer sit durissimus — id quod nostra aetate vix obtinet.*

Proin, si fuga rei fuerit perniciosa reipublicae, nullo modo licebit ad fugam iuvare.*

De iustit. et iure l. 2, t. 1, d. 6, n. 88.

Idem concedunt amico (Lehmkuhl, Theol. mor. I 979).