Neo-Confessarius
p. 375
* 241. 1. Secundum recentiora iura reo non defertur iuramentum, neque eius confessio exspectatur, ut possit poena, etiamsi sit supremum supplicium, infligi. Subicitur tamen non raro interrogatorio, in quo certe non licet ei mentiri; simpliciter tamen negare ea, quae conferant ad criminis probationem, censetur restrictio non pure mentalis, cum actio vel circumstantia negata intelligatur de ea, quam reus fateri non debeat. Quando autem crimen plene probatum atque sententia condemnatoria lata est, cum negatio finem honestum amplius non habeat, etiam reus a negando crimine vero cessare debet, sed debet potius fateri, maxime si alias suspicio falsa contra alios remaneret.
2. Criminis socios indicandi non facultas solum, sed etiam obligatio facilius adest, quam in iure antiquo, cum ad probandum crimen non eaedem formalitates requirantur, quae tunc in ordinariis criminibus probandis erant necessariae. Sed etiamnunc naturalis iuris regula valet non esse infamandum criminis accusatione eum, quem criminis complicem esse nulla ratione probari possit nisi solius primarii criminis auctoris testimonio, utpote quod inefficax sit ad probandum, ad suspicionem iniustam excitandam satis efficax.
3. Circa fugam eiusque capiendae opitulationem vix aliter dicendum est, quam secundum ea, quae supra iam exposita sunt. Et quamquam hodie incarceratio longe soleat esse humanior, tamen post sententiam capitalem, magis etiam ante sententiam condemnatoriam pro evadenda poena gravi forte impendente licebit etiamnunc conatus facere, qui bono publico detrimentum non inferant.*
242. Resp. II. In praxi cum reis confessarius hoc modo prudenter procedat: 1. Studeat eorum animos sibi conciliare, tum verbis affectum compassionis significantibus, tum si possit eleemosynis; interroget eorum nomina, ubi nati, in qua religione educati etc.; dein per decursum doceat eos venerari providentiam Dei eique se subicere, qui errantes oves variis modis reducit ad se; proinde agnoscant eius amorem et car-