Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 376

ceris molestias aequo animo suscipiant de eius manu, seque plene eius dispositioni committant; utpote qui sit mitissimus pater, noveritque figmentum nostrum seu fragilitatem, volueritque Filium suum esse advocatum nostrum. Atque ita disponat eos ad contritionem perfectam, ut cum merito ferant molestias suas. Haec ut impretet et ut eos soletur, saepe, si liceat, ad eos accedat. 2. Ut confidentius secum agant, instruat eos, illa, quae secum in foro conscientiae agant, cum iudicibus communicari non posse, ideoque sive nocentes sint sive innocentes, id iis nec obfuturum nec profuturum. Ratio est, quia alias alliciuntur, ut se falso probent innocentes, ut a confessario iuventur, alii contra, ut falso se nocentes dicant, timentes, ne confessarius conferat cum iudicibus ipsique quaestioni iterum subiciantur. Unde non expedit, ut ad confessionem sacramentalem admittantur, priusquam in foro profano eorum causa pateat; secus ex timore, ne vel deferantur vel cogantur eadem fateri iudici, peccata facile tacent quae confiteri debent et alias confessuri essent. Caveat etiam confessarius, ne temere evulget, quae extra confessionem accepit. — 3. Ne respondeat se fore patronum vitae, sed animam curet, ne rei spe vitae taceant confitenda, neve postea, si spes fallat, a confessario alienentur. — 4. Ne importune agat, ut se reos fateantur, tum quia quidam vere rei non sunt, tum quia facile fit, ut ex timore, ne deserantur in fine et sine Communione moriantur, sacrilege confiteantur. — 5. Ne recenseat coram iis modum procedendi iudicialem, neve ordinarie admittat querelas de facta iniuria, sed ad patientiam et resignationem disponat. Expedit tamen, ut confessarius sciat modum procedendi in iudicio et probationes, quo prudentius possit agere in foro conscientiae et iudicem monere, si quid monendum est. — 6. In confessione examinet, an criminis complices prodiderint, si tenebantur, an timore victi vel ex odio innocentes aliquos denuntiarint; si ita, inducendi sunt, ut tempestive revocent, idque ante sententiam; revocatio enim, quae fit post sententiam aut quando iam in