Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 377

eo est, ut feratur, non tanti penditur a iudicibus. Est autem obligatio efficaciter revocandi, licet metuant, ne ad torturam revocentur, vel id certo praevideant, quia in pari sua et proximi necessitate potior ratio innocentis quam nocentis habenda est. Quodsi reus iam capite plectendus ad id adduci non posset ob gravissimam causam, v. gr. quod putet se tormentis subiectum iri, ut confirmet dicta, curet confessarius, ut in carcere fiat revocatio scripto vel voce coram duobus testibus, dein exponat coram iudice eam a reo factam esse praesentibus testibus; quae valida et sufficiens esse debet; et si iudices eam admittere recusent, excusatus est apud Deum reus, illi vero, si contra denuntiatos procedant, iniqui homicidae sunt, inquit P. Frid. Spee in Cautione criminali dub. 30. — 7. Si incarceratio sit diuturna, curandum, ut captivus semper sit utiliter occupatus orando, meditando, legendo etc. pro capacitate sua ; ut mane oret, intentionem rectam faciat patiendi eo die, quae Deus immiserit; audito pulsu campanae ad Sacrum, eo se convertat et Missae mente assistat et spiritu in omnibus sacrificiis, quae per orbem funt se commendet; ad horae pulsum per salutationem angelicam petat felicem mortem, patientiam, resignationem; pro diversitate horarum recogitet diversa mysteria passionis Christi etc. — 8. Ad cavendam omnem suspicionem sinistram expedire vi-

Hodie, quod lectionem attinet, attentio confessarii dirigi imprimis in id debet, ne legantur impia et noxia. Nam cum scriptis, etiam popularibus, omnia abundent, facile fit, ut sive ab amicis sive ab ipsis carceris custodibus libri scriptave mala subministrentur. Quare omnino curandum est, ut his bona substituantur; quod si fieri nequeat, lectio potius plane interdicenda est. Bona autem intelligo primo loco ea, quae revera pietatem atque rerum aeternarum desiderium foveant, maxime si agitur de reo, cui non ita multum post moriendum sit; dein ea, quae pie et innocenter recreent et delectent, vel etiam quae rebus indifferentibus mentem occupent atque distrahant: posteriora tamen ita moderate, ut non nimis a cogitationibus piis et religiosis animum avocent. Ante omnia enim instruendus est reus in variis exercitiis pietatis peragendis, ut otium involuntarium et poenale sibi vertat in tempus uberrimi meriti colligendi.