Neo-Confessarius

by Ioannis Reuter S.J.

p. 378

detur, ut reo confessarius sententiam mortis non indicet; sed postquam per eos, ad quos spectat, indicata fuerit, excitet reum, ut illam a Deo velut iusto iudice acceptet, proponat ipsi exemplum Christi et Sanctorum, qui innocentes occisi sunt, et inter eos multi adhuc tenerae aetatis, ut SS. Agnes, Pancratius etc. Si dicat se innocentem, immo si reipsa ita videatur esse, reponatur: Christus vere innocens fuit, haec tua poena a Deo est, coram quo quis se dicat innocentem? Unum veniale peccatum plecti morte meretur. Cupit Deus, ut hanc poenam admittas temporalem, ut parcat animae tuae in aeternum. Sunt fortasse, qui graviora commiserint neque hic puniantur; sed id Deo relinquendum est, qui modo tibi iniuriam non facit, sed gratiam. Si posses modo te liberare a morte per ieiunium diei in pane et aqua, faceres lubens; ecce, Deus per mortem temporalem, quam tamen aliquando subire debebis, te liberat ab aeterna morte; cur id non admittas? Mille anni ad aeternitatem instar momenti sunt, demptis enim mille annis aeternitas integra manet. Si opponit: Mors haec ignominiosa est, — respondeatur: At Christi, qui peccatum non fecerat, mors quot hominum ignominiis fuit onerata! Quales infamias coram mundo martyres sustinuerunt! Gloriosam mortem coram Deo, Angelis et hominibus prudentibus habebis, si magno et lubenti animo ad satisfaciendum divinae iustitiae eam acceptes. Si quae sit infamia, brevis est coram mundo; hac aeternam emes gloriam et perpetuam in altero saeculo exstingues infamiam. Si miles a duce suo profugus redeat magnamque victoriam reportet, magis laudatur, quam si mansisset semper, at nihil umquam egregii praestitisset. — 9. Investiget confessarius, num forte odium conceperit in iudicem vel partem adversam; curetque, ut amore Christi id totum deponat. — 10. Postquam reus per confessionem expiatus et sacramento Eucharistiae refectus est, reliquis remotis agat cum eo confessarius, at non nisi de iis, quae ad animam pertinent, nunc pia colloquia miscendo, nunc cum eo orando v. gr. rosarium, litanias etc.; tamen non